ch. 1
7.1.1
annus hic erit insignis noui hominis consulatu, insignis
nouis duobus magistratibus, praetura et curuli aedilitate;
hos sibi patricii quaesiuere honores pro concesso plebi altero
consulatu.
7.1.2plebes consulatum L. Sextio, cuius lege partus
erat, dedit: patres praeturam Sp. Furio M. filio Camillo,
aedilitatem Cn. Quinctio Capitolino et P. Cornelio Scipioni,
suarum gentium uiris, gratia campestri ceperunt. L. Sextio
collega ex patribus datus L. Aemilius Mamercus.
7.1.3principio
anni et de Gallis, quos primo palatos per Apuliam congregari
iam fama erat, et de Hernicorum defectione agitata mentio.
7.1.4cum de industria omnia, ne quid per plebeium consulem
ageretur, proferrentur, silentium omnium rerum ac iustitio
simile otium fuit,
7.1.5nisi quod non patientibus tacitum tribunis
quod pro consule uno plebeio tres patricios magistratus curulibus
sellis praetextatos tamquam consules sedentes nobilitas
sibi sumpsisset,
7.1.6praetorem quidem etiam iura reddentem et
collegam consulibus atque iisdem auspiciis creatum, uerecundia
inde imposita est senatui ex patribus iubendi aediles
curules creari. primo ut alternis annis ex plebe fierent conuenerat:
postea promiscuum fuit.
7.1.7inde L. Genucio et Q. Seruilio consulibus et ab seditione
et a bello quietis rebus, ne quando a metu ac periculis uacarent,
pestilentia ingens orta.
7.1.8censorem, aedilem curulem,
tres tribunos plebis mortuos ferunt, pro portione et ex multitudine
alia multa funera fuisse; maximeque eam pestilentiam
insignem mors quam matura tam acerba M. Furi fecit.
7.1.9fuit
enim uere uir unicus in omni fortuna, princeps pace belloque
priusquam exsulatum iret, clarior in exsilio, uel desiderio
ciuitatis quae capta absentis implorauit opem uel felicitate
qua restitutus in patriam secum patriam ipsam restituit;
7.1.10par
deinde per quinque et uiginti annos—tot enim postea uixit—
titulo tantae gloriae fuit dignusque habitus quem secundum
a Romulo conditorem urbis Romanae ferrent.
ch. 2
7.2.1
et hoc et insequenti anno C. Sulpicio Petico C. Licinio
Stolone consulibus pestilentia fuit. eo nihil dignum memoria
actum,
7.2.2nisi quod pacis deum exposcendae causa tertio tum
post conditam urbem lectisternium fuit;
7.2.3et cum uis morbi
nec humanis consiliis nec ope diuina leuaretur, uictis superstitione
animis ludi quoque scenici—noua res bellicoso
populo, nam circi modo spectaculum fuerat—inter alia
caelestis irae placamina instituti dicuntur;
7.2.4ceterum parua
quoque, ut ferme principia omnia, et ea ipsa peregrina res
fuit. sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu
ludiones ex Etruria acciti, ad tibicinis modos saltantes, haud
indecoros motus more Tusco dabant.
7.2.5imitari deinde eos
iuuentus, simul inconditis inter se iocularia fundentes uersibus,
coepere; nec absoni a uoce motus erant.
7.2.6accepta itaque
res saepiusque usurpando excitata. uernaculis artificibus,
quia ister Tusco uerbo ludio uocabatur, nomen histrionibus
inditum;
7.2.7qui non, sicut ante, Fescennino uersu similem incompositum
temere ac rudem alternis iaciebant sed impletas
modis saturas descripto iam ad tibicinem cantu motuque
congruenti peragebant.
7.2.8Liuius post aliquot annis, qui ab saturis ausus est primus
argumento fabulam serere, idem scilicet—id quod omnes
tum erant—suorum carminum actor,
7.2.9dicitur, cum saepius
reuocatus uocem obtudisset, uenia petita puerum ad canendum
ante tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto
magis uigente motu quia nihil uocis usus impediebat.
7.2.10inde
ad manum cantari histrionibus coeptum diuerbiaque tantum
ipsorum uoci relicta.
7.2.11postquam lege hac fabularum ab risu
ac soluto ioco res auocabatur et ludus in artem paulatim
uerterat, iuuentus histrionibus fabellarum actu relicto ipsa
inter se more antiquo ridicula intexta uersibus iactitare
coepit; unde exodia postea appellata consertaque fabellis
potissimum Atellanis sunt;
7.2.12quod genus ludorum ab Oscis
acceptum tenuit iuuentus nec ab histrionibus pollui passa
est; eo institutum manet, ut actores Atellanarum nec tribu
moueantur et stipendia, tamquam expertes artis ludicrae,
faciant.
7.2.13inter aliarum parua principia rerum ludorum quoque
prima origo ponenda uisa est, ut appareret quam ab sano
initio res in hanc uix opulentis regnis tolerabilem insaniam
uenerit.
ch. 3
7.3.1
nec tamen ludorum primum initium procurandis religionibus
datum aut religione animos aut corpora morbis leuauit;
7.3.2quin etiam, cum medios forte ludos circus Tiberi superfuso
inrigatus impedisset, id uero, uelut auersis iam dis aspernantibusque
placamina irae, terrorem ingentem fecit.
7.3.3itaque Cn.
Genucio L. Aemilio Mamerco iterum consulibus, cum piaculorum
magis conquisitio animos quam corpora morbi
adficerent, repetitum ex seniorum memoria dicitur pestilentiam
quondam clauo ab dictatore fixo sedatam.
7.3.4ea religione
adductus senatus dictatorem claui figendi causa dici iussit;
dictus L. Manlius Imperiosus L. Pinarium magistrum equitum
dixit.
7.3.5lex uetusta est, priscis litteris uerbisque scripta, ut qui
praetor maximus sit idibus Septembribus clauum pangat;
fixa fuit dextro lateri aedis Iouis optimi maximi, ex qua
parte Mineruae templum est.
7.3.6eum clauum, quia rarae per
ea tempora litterae erant, notam numeri annorum fuisse
ferunt eoque Mineruae templo dicatam legem quia numerus
7.3.7Mineruae inuentum sit.—Uolsiniis quoque clauos indices
numeri annorum fixos in templo Nortiae, Etruscae deae,
comparere diligens talium monumentorum auctor Cincius
adfirmat.—
7.3.8M. Horatius consul †ex lege templum† Iouis
optimi maximi dedicauit anno post reges exactos; a consulibus
postea ad dictatores, quia maius imperium erat, sollemne
claui figendi translatum est. intermisso deinde more digna
etiam per se uisa res propter quam dictator crearetur.
7.3.9qua
de causa creatus L. Manlius, perinde ac rei gerendae ac non
soluendae religionis gratia creatus esset, bellum Hernicum
adfectans dilectu acerbo iuuentutem agitauit; tandemque
omnibus in eum tribunis plebis coortis seu ui seu uerecundia
uictus dictatura abiit.
ch. 4
7.4.1
neque eo minus principio insequentis anni, Q. Seruilio
Ahala L. Genucio consulibus, dies Manlio dicitur a M.
7.4.2Pomponio tribuno plebis. acerbitas in dilectu, non damno
modo ciuium sed etiam laceratione corporum lata, partim
uirgis caesis qui ad nomina non respondissent, partim in
uincula ductis,
7.4.3inuisa erat, et ante omnia inuisum ipsum ingenium
atrox cognomenque Imperiosi, graue liberae ciuitati,
ab ostentatione saeuitiae adscitum quam non magis in
alienis quam in proximis ac sanguine ipse suo exerceret.
7.4.4criminique ei tribunus inter cetera dabat quod filium iuuenem
nullius probri compertum, extorrem urbe, domo, penatibus,
foro, luce, congressu aequalium prohibitum, in opus
seruile,
7.4.5prope in carcerem atque in ergastulum dederit, ubi
summo loco natus dictatorius iuuenis cotidiana miseria
disceret uere imperioso patre se natum esse. at quam ob
noxam?
7.4.6quia infacundior sit et lingua impromptus; quod
naturae damnum utrum nutriendum patri, si quicquam in
eo humani esset, an castigandum ac uexatione insigne faciendum
fuisse? ne mutas quidem bestias minus alere ac fouere
si quid ex progenie sua parum prosperum sit;
7.4.7at hercule
L. Manlium malum malo augere filii et tarditatem ingenii
insuper premere et, si quid in eo exiguum naturalis uigoris
sit, id exstinguere uita agresti et rustico cultu inter pecudes
habendo.
ch. 5
7.5.1
omnium potius his criminationibus quam ipsius iuuenis
inritatus est animus; quin contra se quoque parenti causam
inuidiae atque criminum esse aegre passus,
7.5.2ut omnes di
hominesque scirent se parenti opem latam quam inimicis
eius malle, capit consilium rudis quidem atque agrestis animi
et quamquam non ciuilis exempli, tamen pietate laudabile.
7.5.3inscientibus cunctis cultro succinctus mane in urbem atque
a porta domum confestim ad M. Pomponium tribunum
pergit; ianitori opus esse sibi domino eius conuento extemplo
ait; nuntiaret T. Manlium L. filium esse.
7.5.4mox introductus
—etenim percitum ira in patrem spes erat aut criminis aliquid
noui aut consilii ad rem agendam deferre—salute accepta
redditaque esse ait quae cum eo agere arbitris remotis uelit.
7.5.5procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super
lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset uerba
iuraret se patris eius accusandi causa concilium plebis nunquam
habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur.
7.5.6pauidus tribunus, quippe qui ferrum ante oculos micare, se
solum inermem, illum praeualidum iuuenem et, quod haud
minus timendum erat, stolide ferocem uiribus suis cerneret,
adiurat in quae adactus est uerba; et prae se deinde tulit ea
ui subactum se incepto destitisse.
7.5.7nec, perinde ut maluisset
plebes sibi suffragii ferendi de tam crudeli et superbo reo
potestatem fieri, ita aegre habuit filium id pro parente ausum;
eoque id laudabilius erat quod animum eius tanta acerbitas
patria nihil a pietate auertisset.
7.5.8itaque non patri modo remissa
causae dictio est sed ipsi etiam adulescenti ea res
honori fuit et,
7.5.9cum eo anno primum placuisset tribunos
militum ad legiones suffragio fieri—nam [et] antea, sicut
nunc quos Rufulos uocant, imperatores ipsi faciebant—,
secundum in sex locis tenuit nullis domi militiaeque ad
conciliandam gratiam meritis ut qui rure et procul coetu
hominum iuuentam egisset.
ch. 6
7.6.1
eodem anno, seu motu terrae seu qua ui alia, forum
medium ferme specu uasto conlapsum in immensam altitudinem
dicitur;
7.6.2neque eam uoraginem coniectu terrae, cum
pro se quisque gereret, expleri potuisse, priusquam deum
monitu quaeri coeptum quo plurimum populus Romanus
posset;
7.6.3id enim illi loco dicandum uates canebant, si rem
publicam Romanam perpetuam esse uellent. tum M. Curtium,
iuuenem bello egregium, castigasse ferunt dubitantes
an ullum magis Romanum bonum quam arma uirtusque
esset;
7.6.4silentio facto templa deorum immortalium, quae
foro imminent, Capitoliumque intuentem et manus nunc in
caelum, nunc in patentes terrae hiatus ad deos manes porrigentem,
se deuouisse;
7.6.5equo deinde quam poterat maxime
exornato insidentem, armatum se in specum immisisse;
donaque ac fruges super eum a multitudine uirorum ac
mulierum congestas lacumque Curtium non ab antiquo illo
T. Tati milite Curtio Mettio sed ab hoc appellatum.
7.6.6cura
non deesset, si qua ad uerum uia inquirentem ferret: nunc
fama rerum standum est, ubi certam derogat uetustas fidem;
et lacus nomen ab hac recentiore insignitius fabula est.
7.6.7post tanti prodigii procurationem eodem anno de Hernicis
consultus senatus, cum fetiales ad res repetendas nequiquam
misisset, primo quoque die ferendum ad populum de bello
indicendo Hernicis censuit populusque id bellum frequens
iussit.
7.6.8L. Genucio consuli ea prouincia sorte euenit. in
exspectatione ciuitas erat, quod primus ille de plebe consul
bellum suis auspiciis gesturus esset, perinde ut euenisset res,
ita communicatos honores pro bene aut secus consulto habitura.
7.6.9forte ita tulit casus, ut Genucius ad hostes magno
conatu profectus in insidias praecipitaret <et> legionibus
necopinato pauore fusis consul circumuentus ab insciis quem
intercepissent occideretur.
7.6.10quod ubi est Romam nuntiatum,
nequaquam tantum publica calamitate maesti patres, quantum
feroces infelici consulis plebeii ductu, fremunt omnibus
locis: irent crearent consules ex plebe, transferrent auspicia
quo nefas esset;
7.6.11potuisse patres plebi scito pelli honoribus
suis: num etiam in deos immortales inauspicatam legem
ualuisse? uindicasse ipsos suum numen, sua auspicia, quae
ut primum contacta sint ab eo a quo nec ius nec fas fuerit,
deletum cum duce exercitum documento fuisse ne deinde
turbato gentium iure comitia haberentur.
7.6.12his uocibus
curia et forum personat. Ap. Claudium, quia dissuaserat
legem, maiore nunc auctoritate euentum reprehensi ab se
consilii incusantem, dictatorem consensu patriciorum Seruilius
consul dicit, dilectusque et iustitium indictum.
ch. 7
7.7.1
priusquam dictator legionesque nouae in Hernicos uenirent,
ductu C. Sulpici legati res per occasionem gesta egregie
est.
7.7.2in Hernicos morte consulis contemptim ad castra
Romana cum haud dubia expugnandi spe succedentes, hortante
legato et plenis irae atque indignitatis militum animis
eruptio est facta. multum ab spe adeundi ualli res Hernicis
afuit; adeo turbatis inde ordinibus abscessere.
7.7.3dictatoris
deinde aduentu nouus ueteri exercitus iungitur et copiae
duplicantur; et pro contione dictator laudibus legati militumque,
quorum uirtute castra defensa erant, simul audientibus
laudes meritas tollit animos, simul ceteros ad aemulandas
uirtutes acuit.
7.7.4neque segnius ad hostes bellum
apparatur, qui et parti ante decoris memores neque ignari
auctarum uirium hostis suas quoque uires augent. omne
Hernicum nomen, omnis militaris aetas excitur; quadringenariae
octo cohortes, lecta robora uirorum, scribuntur.
7.7.5hunc eximium florem iuuentutis, eo etiam quod ut duplex
acciperent stipendium decreuerant, spei animorumque impleuere;
immunes quoque operum militarium erant, ut in
unum pugnae laborem reseruati plus sibi quam pro uirili
parte adnitendum scirent;
7.7.6extra ordinem etiam in acie locati
quo conspectior uirtus esset.
duum milium planities castra Romana ab Hernicis dirimebat;
ibi pari ferme utrimque spatio in medio pugnatum
est.
7.7.7primo stetit ambigua spe pugna nequiquam saepe
conatis equitibus Romanis impetu turbare hostium aciem.
7.7.8postquam equestris pugna effectu quam conatibus uanior
erat, consulto prius dictatore equites, permissu deinde eius
relictis equis, clamore ingenti prouolant ante signa et nouam
integrant pugnam;
7.7.9neque sustineri poterant, ni extraordinariae
cohortes pari corporum animorumque robore se obiecissent.
ch. 8
7.8.1
tunc inter primores duorum populorum res geritur; quidquid
hinc aut illinc communis Mars belli aufert, multiplex
quam pro numero damnum est. uolgus aliud armatorum,
uelut delegata primoribus pugna, euentum suum in uirtute
aliena ponit. multi utrimque cadunt, plures uolnera accipiunt;
7.8.2tandem equites alius alium increpantes, quid deinde
restaret quaerendo, si neque ex equis pepulissent hostem
neque pedites quicquam momenti facerent? quam tertiam
exspectarent pugnam? quid ante signa feroces prosiluissent
7.8.3et alieno pugnarent loco?—his inter se uocibus concitati
clamore renouato inferunt pedem et primum gradu mouerunt
hostem, deinde pepulerunt, postremo iam haud dubie auertunt;
7.8.4neque, tam uires pares quae superauerit res facile
dictu est, nisi quod perpetua fortuna utriusque populi et
extollere animos et minuere potuit.
7.8.5usque ad castra fugientes
Hernicos Romanus sequitur: castrorum oppugnatione,
quia serum erat diei, abstinuere;—diu non perlitatum tenuerat
dictatorem, ne ante meridiem signum dare posset; eo
7.8.6in noctem tractum erat certamen.—postero die deserta fuga
castra Hernicorum et saucii relicti quidam inuenti; agmenque
fugientium ab Signinis, cum praeter moenia eorum
infrequentia conspecta signa essent, fusum ac per agros
trepida fuga palatum est.
7.8.7nec Romanis incruenta uictoria
fuit: quarta pars militum amissa et, ubi haud minus iacturae
fuit, aliquot equites Romani cecidere.
ch. 9
7.9.1
insequenti anno cum C. Sulpicius et C. Licinius Caluus
consules in Hernicos exercitum duxissent neque inuentis in
agro hostibus Ferentinum urbem eorum ui cepissent, reuertentibus
inde eis Tiburtes portas clausere.
7.9.2ea ultima fuit
causa, cum multae ante querimoniae ultro citroque iactatae
essent, cur per fetiales rebus repetitis bellum Tiburti populo
indiceretur.
7.9.3dictatorem T. Quinctium Poenum eo anno fuisse satis
constat et magistrum equitum Ser. Cornelium Maluginensem.
7.9.4Macer Licinius comitiorum habendorum causa et ab Licinio
consule dictum scribit, quia collega comitia bello praeferre
festinante ut continuaret consulatum, obuiam eundum
prauae cupiditati fuerit.
7.9.5quaesita ea propriae familiae laus
leuiorem auctorem Licinium facit: cum mentionem eius rei
in uetustioribus annalibus nullam inueniam, magis ut belli
Gallici causa dictatorem creatum arbitrer inclinat animus.
7.9.6eo certe anno Galli ad tertium lapidem Salaria uia trans
pontem Anienis castra habuere.
dictator cum tumultus Gallici causa iustitium edixisset,
omnes iuniores sacramento adegit ingentique exercitu ab
urbe profectus in citeriore ripa Anienis castra posuit.
7.9.7pons
in medio erat, neutris rumpentibus ne timoris indicium
esset. proelia de occupando ponte crebra erant, nec qui
potirentur incertis uiribus satis discerni poterat.
7.9.8tum
eximia corporis magnitudine in uacuum pontem Gallus processit
et quantum maxima uoce potuit 'quem nunc' inquit
'Roma uirum fortissimum habet, procedat agedum ad pugnam,
ut noster duorum euentus ostendat utra gens bello sit
melior.'
ch. 10
7.10.1
diu inter primores iuuenum Romanorum silentium
fuit, cum et abnuere certamen uererentur et praecipuam
sortem periculi petere nollent;
7.10.2tum T. Manlius L. filius,
qui patrem a uexatione tribunicia uindicauerat, ex statione
ad dictatorem pergit; 'iniussu tuo' inquit, 'imperator, extra
ordinem nunquam pugnauerim, non si certam uictoriam uideam:
7.10.3si tu permittis, uolo ego illi beluae ostendere, quando
adeo ferox praesultat hostium signis, me ex ea familia ortum
7.10.4quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deiecit.' tum dictator
'macte uirtute' inquit 'ac pietate in patrem patriamque,
T. Manli, esto. perge et nomen Romanum inuictum iuuantibus
dis praesta.' armant inde iuuenem aequales;
7.10.5pedestre
scutum capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem habili
pugnam. armatum adornatumque aduersus Gallum stolide
laetum et—quoniam id quoque memoria dignum antiquis
uisum est—linguam etiam ab inrisu exserentem producunt.
7.10.6recipiunt inde se ad stationem; et duo in medio armati
spectaculi magis more quam lege belli destituuntur, nequaquam
uisu ac specie aestimantibus pares.
7.10.7corpus alteri
magnitudine eximium, uersicolori ueste pictisque et auro
caelatis refulgens armis; media in altero militaris statura
modicaque in armis habilibus magis quam decoris species;
7.10.8non cantus, non exsultatio armorumque agitatio uana sed
pectus animorum iraeque tacitae plenum; omnem ferociam
in discrimen ipsum certaminis distulerat.
7.10.9ubi constitere
inter duas acies tot circa mortalium animis spe metuque
pendentibus, Gallus uelut moles superne imminens proiecto
laeua scuto in aduenientis arma hostis uanum caesim cum
ingenti sonitu ensem deiecit;
7.10.10Romanus mucrone subrecto,
cum scuto scutum imum perculisset totoque corpore interior
periculo uolneris factus insinuasset se inter corpus armaque,
uno alteroque subinde ictu uentrem atque inguina hausit et
in spatium ingens ruentem porrexit hostem.
7.10.11iacentis inde
corpus ab omni alia uexatione intactum uno torque spoliauit,
quem respersum cruore collo circumdedit suo.
7.10.12defixerat
pauor cum admiratione Gallos: Romani alacres ab statione
obuiam militi suo progressi, gratulantes laudantesque ad
dictatorem perducunt.
7.10.13inter carminum prope modo incondita
quaedam militariter ioculantes Torquati cognomen
auditum; celebratum deinde posteris etiam familiae honori
fuit.
7.10.14dictator coronam auream addidit donum mirisque
pro contione eam pugnam laudibus tulit.
ch. 11
7.11.1
et hercule tanti ea ad uniuersi belli euentum momenti
dimicatio fuit, ut Gallorum exercitus proxima nocte relictis
trepide castris in Tiburtem agrum atque inde societate belli
facta commeatuque benigne ab Tiburtibus adiutus mox in
Campaniam transierit.
7.11.2ea fuit causa cur proximo anno
C. Poetelius Balbus consul, cum collegae eius M. Fabio
Ambusto Hernici prouincia euenisset, aduersus Tiburtes
iussu populi exercitum duceret.
7.11.3ad quorum auxilium cum
Galli ex Campania redissent, foedae populationes in Labicano
Tusculanoque et Albano agro haud dubie Tiburtibus ducibus
sunt factae;
7.11.4et, cum aduersus Tiburtem hostem duce consule
contenta res publica esset, Gallicus tumultus dictatorem
creari coegit. creatus Q. Seruilius Ahala T. Quinctium
magistrum equitum dixit et ex auctoritate patrum, si prospere
id bellum euenisset, ludos magnos uouit.
7.11.5dictator ad continendos
proprio bello Tiburtes consulari exercitu iusso manere,
omnes iuniores nullo detractante militiam sacramento
adegit.
7.11.6pugnatum haud procul porta Collina est totius
uiribus urbis in conspectu parentum coniugumque ac liberorum;
quae magna etiam absentibus hortamenta animi tum
subiecta oculis simul uerecundia misericordiaque militem
accendebant.
7.11.7magna utrimque edita caede auertitur tandem
acies Gallorum. fuga Tibur sicut arcem belli Gallici
petunt; palati a consule Poetelio haud procul Tibure excepti,
egressis ad opem ferendam Tiburtibus, simul cum iis
intra portas compelluntur.
7.11.8egregie cum ab dictatore tum
ab consule res gesta est. et consul alter Fabius proeliis
primum paruis, postremo una insigni pugna, cum hostes
totis adorti copiis essent, Hernicos deuincit.
7.11.9dictator consulibus
in senatu et apud populum magnifice conlaudatis et
suarum quoque rerum illis remisso honore dictatura se abdicauit.
Poetelius de Gallis Tiburtibusque geminum triumphum
egit: Fabio satis uisum ut ouans urbem iniret.
7.11.10inridere Poeteli triumphum Tiburtes: ubi enim eum
secum acie conflixisse? spectatores paucos fugae trepidationisque
Gallorum extra portas egressos, postquam in se
quoque fieri impetum uiderint et sine discrimine obuios
caedi, recepisse se intra urbem;
7.11.11eam rem triumpho dignam
uisam Romanis. ne nimis mirum magnumque censerent
tumultum exciere in hostium portis, maiorem ipsos trepidationem
ante moenia sua uisuros.
ch. 12
7.12.1
itaque insequenti anno
M. Popilio Laenate Cn. Manlio consulibus primo silentio
noctis ab Tibure agmine infesto profecti ad urbem Romam
uenerunt.
7.12.2terrorem repente ex somno excitatis subita res
et nocturnus pauor praebuit, ad hoc multorum inscitia, qui
aut unde hostes aduenissent;
7.12.3conclamatum tamen celeriter
ad arma est et portae stationibus murique praesidiis firmati.
et ubi prima lux mediocrem multitudinem ante moenia
neque alium quam Tiburtem hostem ostendit, duabus portis
egressi consules utrimque aciem subeuntium iam muros
adgrediuntur;
7.12.4apparuitque occasione magis quam uirtute
fretos uenisse: adeo uix primum impetum Romanorum
sustinuere. quin etiam bono fuisse Romanis aduentum
eorum constabat orientemque iam seditionem inter patres et
plebem metu tam propinqui belli compressam.
7.12.5alius aduentus hostium fuit [proximo bello] agris [quam]
terribilior [urbi]:
7.12.6populabundi Tarquinienses fines Romanos,
maxime qua ex parte Etruriam adiacent, peragrauere
rebusque nequiquam repetitis noui consules C. Fabius et
C. Plautius iussu populi bellum indixere; Fabioque ea prouincia,
Plautio Hernici euenere.
7.12.7Gallici quoque belli fama increbrescebat. sed inter multos
terrores solacio fuit pax Latinis petentibus data et magna
uis militum ab his ex foedere uetusto, quod multis intermiserant
annis, accepta.
7.12.8quo praesidio cum fulta res
Romana esset, leuius fuit quod Gallos mox Praeneste uenisse
atque inde circa Pedum consedisse auditum est.
7.12.9dictatorem
dici C. Sulpicium placuit; consul ad id accitus C. Plautius
dixit; magister equitum dictatori additus M. Ualerius. hi
robora militum ex duobus consularibus exercitibus electa
aduersus Gallos duxerunt.
7.12.10lentius id aliquanto bellum
quam parti utrique placebat fuit. cum primo Galli tantum
auidi certaminis fuissent, deinde Romanus miles ruendo in
arma ac dimicationem aliquantum Gallicam ferociam uinceret,
7.12.11dictatori neutiquam placebat, quando nulla cogeret
res, fortunae se committere aduersus hostem, quem tempus
deteriorem in dies faceret, locis alienis sine praeparato commeatu,
sine firmo munimento morantem, ad hoc iis corporibus
animisque quorum omnis in impetu uis esset, parua
eadem languesceret mora.
7.12.12his consiliis dictator bellum trahebat grauemque edixerat
poenam, si quis iniussu in hostem pugnasset. milites aegre
id patientes primo in stationibus uigiliisque inter se dictatorem
sermonibus carpere, interdum patres communiter
increpare quod non iussissent per consules geri bellum:
7.12.13electum esse eximium imperatorem, unicum ducem, qui nihil
agenti sibi de caelo deuolaturam in sinum uictoriam censeat.
eadem deinde haec interdiu propalam ac ferociora his
iactare: se iniussu imperatoris aut dimicaturos aut agmine
Romam ituros.
7.12.14immiscerique militibus centuriones nec in
circulis modo fremere sed iam in principiis ac praetorio in
unum sermones confundi atque in contionis magnitudinem
crescere turba et uociferari ex omnibus locis ut extemplo
ad dictatorem iretur; uerba pro exercitu faceret Sex. Tullius,
ut uirtute eius dignum esset.
ch. 13
7.13.1
septimum primum pilum iam
Tullius ducebat neque erat in exercitu, qui quidem pedestria
stipendia fecisset, uir factis nobilior.
7.13.2is praecedens militum agmen ad tribunal pergit mirantique
Sulpicio non turbam magis quam turbae principem
Tullium,
7.13.3imperiis oboedientissimum militem, 'si licet, dictator'
inquit, 'condemnatum se uniuersus exercitus a te
ignauiae ratus et prope ignominiae causa destitutum sine
armis orauit me ut suam causam apud te agerem.
7.13.4equidem,
sicubi loco cessum, si terga data hosti, si signa foede amissa
obici nobis possent, tamen hoc a te impetrari aequum censerem
ut nos uirtute culpam nostram corrigere et abolere
flagitii memoriam noua gloria patereris.
7.13.5etiam ad Alliam
fusae legiones eandem quam per pauorem amiserant patriam
profectae postea a Ueiis uirtute reciperauere. nobis deum
benignitate, felicitate tua populique Romani, et res et gloria
est integra;
7.13.6quamquam de gloria uix dicere ausim, si nos et
hostes haud secus quam feminas abditos intra uallum omnibus
contumeliis eludunt, et tu imperator noster—quod aegrius
patimur—exercitum tuum sine animis, sine armis, sine
manibus iudicas esse et, priusquam expertus nos esses, de
nobis ita desperasti ut te mancorum ac debilium ducem
iudicares esse.
7.13.7quid enim aliud esse causae credamus, cur
ueteranus dux, fortissimus bello, compressis, quod aiunt,
manibus sedeas? utcumque enim se habet res, te de nostra
uirtute dubitasse uideri quam nos de tua uerius est.
7.13.8sin
autem non tuum istuc sed publicum est consilium, et consensus
aliqui patrum, non Gallicum bellum, nos ab urbe,
a penatibus nostris ablegatos tenet, quaeso, ut ea quae
dicam non a militibus imperatori dicta censeas sed a plebe
patribus—quae si, ut uos uestra habeatis consilia, sic se sua
habituram dicat,
7.13.9quis tandem suscenseat?—milites nos esse
non seruos uestros, ad bellum non in exsilium missos; si
quis det signum, in aciem educat, ut uiris ac Romanis dignum
sit, pugnaturos: si nihil armis opus sit, otium Romae
potius quam in castris acturos.
7.13.10haec dicta sint patribus.
te, imperator, milites tui oramus ut nobis pugnandi copiam
facias; cum uincere cupimus, tum te duce uincere, tibi
lauream insignem deferre, tecum triumphantes urbem inire,
tuum sequentes currum Iouis optimi maximi templum gra
7.13.11tantes ouantesque adire.' orationem Tulli exceperunt
preces multitudinis et undique, ut signum daret, ut capere
arma iuberet, clamabant.
ch. 14
7.14.1
dictator quamquam rem bonam exemplo haud probabili
actam censebat tamen facturum quod milites uellent, <in>
7.14.2se recepit Tulliumque secreto quaenam haec res sit aut quo
acta more percontatur. Tullius magno opere a dictatore
petere ne se oblitum disciplinae militaris, ne sui neue imperatoriae
maiestatis crederet; multitudini concitatae, quae
ferme auctoribus similis esset, non subtraxisse se ducem ne
quis alius, quales mota creare multitudo soleret, exsisteret;
7.14.3nam se quidem nihil non arbitrio imperatoris acturum. illi
quoque tamen uidendum magno opere esse ut exercitum in
potestate haberet; differri non posse adeo concitatos animos;
ipsos sibi locum ac tempus pugnandi sumpturos, si ab imperatore
non detur.
7.14.4dum haec loquuntur, iumenta forte
pascentia extra uallum Gallo abigenti duo milites Romani
ademerunt. in eos saxa coniecta a Gallis; deinde ab
Romana statione clamor ortus ac procursum utrimque est.
7.14.5iamque haud procul iusto proelio res erat, ni celeriter diremptum
certamen per centuriones esset; adfirmata certe
eo casu Tulli apud dictatorem fides est; nec recipiente iam
dilationem re, in posterum diem edicitur acie pugnaturos.
7.14.6dictator tamen, ut qui magis animis quam uiribus fretus
ad certamen descenderet, omnia circumspicere atque agitare
coepit ut arte aliqua terrorem hostibus incuteret. sollerti
animo rem nouam excogitat, qua deinde multi nostri atque
externi imperatores, nostra quoque quidam aetate, usi sunt:
7.14.7mulis strata detrahi iubet binisque tantum centunculis relictis
agasones partim captiuis, partim aegrorum armis ornatos
imponit.
7.14.8his fere mille effectis centum admiscet equites et
nocte super castra in montes euadere ac siluis se occultare
iubet neque inde ante mouere quam ab se acceperint signum.
7.14.9ipse, ubi inluxit, in radicibus montium extendere aciem
coepit sedulo,
7.14.10ut aduersus montes consisteret hostis, instructo
uani terroris apparatu, qui quidem terror plus paene
ueris uiribus profuit. primo credere duces Gallorum non
descensuros in aequum Romanos; deinde, ubi degressos
repente uiderunt, et ipsi auidi certaminis in proelium ruunt
priusque pugna coepit quam signum ab ducibus daretur.
ch. 15
7.15.1
acrius inuasere Galli dextrum cornu; neque sustineri
potuissent, ni forte eo loco dictator fuisset, Sex. Tullium
nomine increpans rogitansque sicine pugnaturos milites
spopondisset?
7.15.2ubi illi clamores sint arma poscentium, ubi
minae iniussu imperatoris proelium inituros? en ipsum
imperatorem clara uoce uocare ad proelium et ire armatum
ante prima signa; ecquis sequeretur eorum qui modo ducturi
fuerint, in castris feroces, in acie pauidi?
7.15.3uera audiebant;
itaque tantos pudor stimulos admouit, ut ruerent in hostium
tela alienatis a memoria periculi animis. hic primo impetus
prope uecors turbauit hostes, eques deinde emissus turbatos
auertit.
7.15.4ipse dictator, post quam labantem una parte uidit
aciem, signa in laeuum cornu confert, quo turbam hostium
congregari cernebat, et iis qui in monte erant signum quod
conuenerat dedit.
7.15.5ubi inde quoque nouus clamor ortus et
tendere obliquo monte ad castra Gallorum uisi sunt, tum
metu ne excluderentur omissa pugna est cursuque effuso ad
castra ferebantur.
7.15.6ubi cum occurrisset eis M. Ualerius
magister equitum, qui profligato dextro cornu obequitabat
hostium munimentis, ad montes siluasque uertunt fugam
plurimique ibi a fallaci equitum specie agasonibusque excepti
sunt;
7.15.7et eorum, quos pauor pertulerat in siluas, atrox
caedes post sedatum proelium fuit.
7.15.8nec alius post M. Furium
quam C. Sulpicius iustiorem de Gallis egit triumphum. auri
quoque ex Gallicis spoliis satis magnum pondus saxo quadrato
saeptum in Capitolio sacrauit.
7.15.9eodem anno et a consulibus uario euentu bellatum; nam
Hernici a C. Plautio deuicti subactique sunt, Fabius collega
eius incaute atque inconsulte aduersus Tarquinienses pugnauit.
7.15.10nec in acie tantum ibi cladis acceptum quam quod
trecentos septem milites Romanos captos Tarquinienses
immolarunt; qua foeditate supplicii aliquanto ignominia
populi Romani insignitior fuit.
7.15.11accessit ad eam cladem et
uastatio Romani agri, quam Priuernates, Ueliterni deinde,
incursione repentina fecerunt.
eodem anno duae tribus, Pomptina et Publilia, additae;
7.15.12ludi uotiui, quos M. Furius dictator uouerat, facti; et de ambitu
ab C. Poetelio tribuno plebis auctoribus patribus tum
primum ad populum latum est;
7.15.13eaque rogatione nouorum
maxime hominum ambitionem, qui nundinas et conciliabula
obire soliti erant, compressam credebant.
ch. 16
7.16.1
haud aeque laeta
patribus insequenti anno C. Marcio Cn. Manlio consulibus
de unciario fenore a M. Duillio L. Menenio tribunis plebis
rogatio est perlata; et plebs aliquanto eam cupidius sciuit
[accepit].
7.16.2ad bella noua priore anno destinata Falisci quoque hostes
exorti duplici crimine quod et cum Tarquiniensibus iuuentus
eorum militauerat et eos qui Falerios perfugerant cum male
pugnatum est, repetentibus fetialibus Romanis non reddiderant.
7.16.3ea prouincia Cn. Manlio obuenit. Marcius exercitum
in agrum Priuernatem, integrum pace longinqua, induxit
militemque praeda impleuit. ad copiam rerum addidit
munificentiam, quod nihil in publicum secernendo augenti
rem priuatam militi fauit.
7.16.4Priuernates cum ante moenia sua
castris permunitis consedissent, uocatis ad contionem militibus
'castra nunc' inquit 'uobis hostium urbemque praedae
do, si mihi pollicemini uos fortiter in acie operam nauaturos
7.16.5nec praedae magis quam pugnae paratos esse.' signum
poscunt ingenti clamore celsique et spe haud dubia feroces
in proelium uadunt. ibi ante signa Sex. Tullius, de quo
ante dictum est, exclamat 'adspice, imperator' inquit,
'quemadmodum exercitus tuus tibi promissa praestet',
piloque posito stricto gladio in hostem impetum facit.
7.16.6sequuntur Tullium antesignani omnes primoque impetu
auertere hostem; fusum inde ad oppidum persecuti, cum
iam scalas moenibus admouerent, in deditionem urbem
acceperunt. triumphus de Priuernatibus actus.
7.16.7ab altero consule nihil memorabile gestum, nisi quod
legem nouo exemplo ad Sutrium in castris tributim de
uicensima eorum qui manumitterentur tulit. patres, quia
ea lege haud paruum uectigal inopi aerario additum esset,
auctores fuerunt;
7.16.8ceterum tribuni plebis, non tam lege quam
exemplo moti, ne quis postea populum seuocaret, capite
sanxerunt: nihil enim non per milites iuratos in consulis
uerba, quamuis perniciosum populo, si id liceret, ferri
posse.
7.16.9eodem anno C. Licinius Stolo a M. Popilio Laenate sua
lege decem milibus aeris est damnatus, quod mille iugerum
agri cum filio possideret emancupandoque filium fraudem
legi fecisset.
ch. 17
7.17.1
noui consules inde, M. Fabius Ambustus iterum et M.
Popilius Laenas iterum, duo bella habuere, facile alterum
cum Tiburtibus,
7.17.2quod Laenas gessit, qui hoste in urbem
compulso agros uastauit; Falisci Tarquiniensesque alterum
consulem prima pugna fuderunt.
7.17.3inde terror maximus fuit
quod sacerdotes eorum facibus ardentibus anguibusque
praelatis incessu furiali militem Romanum insueta turbauerunt
specie. et tum quidem uelut lymphati et attoniti
munimentis suis trepido agmine inciderunt;
7.17.4deinde, ubi
consul legatique ac tribuni puerorum ritu uana miracula
pauentes inridebant increpabantque, uertit animos repente
pudor et in ea ipsa quae fugerant uelut caeci ruebant.
7.17.5discusso itaque uano apparatu hostium, cum in ipsos armatos
se intulissent, auerterunt totam aciem castrisque etiam eo die
potiti praeda ingenti parta uictores reuerterunt, militaribus
iocis cum apparatum hostium tum suum increpantes pauorem.
7.17.6concitatur deinde omne nomen Etruscum et Tarquiniensibus
Faliscisque ducibus ad Salinas perueniunt.
aduersus eum terrorem dictator C. Marcius Rutulus primus
de plebe dictus magistrum equitum item de plebe C. Plautium
dixit.
7.17.7id uero patribus indignum uideri etiam dictaturam
iam in promiscuo esse; omnique ope impediebant ne quid
dictatori ad id bellum decerneretur parareturue. eo promptius
cuncta ferente dictatore populus iussit.
7.17.8profectus
ab urbe utraque parte Tiberis, ratibus exercitu, quocumque
fama hostium ducebat, traiecto multos populatores agrorum
uagos palantes oppressit;
7.17.9castra quoque necopinato adgressus
cepit et octo milibus hostium captis, ceteris aut caesis aut
ex agro Romano fugatis sine auctoritate patrum populi iussu
triumphauit.
7.17.10quia nec per dictatorem plebeium nec per consulem comitia
consularia haberi uolebant et alter consul Fabius bello
retinebatur, res ad interregnum redit.
7.17.11interreges deinceps
Q. Seruilius Ahala M. Fabius Cn. Manlius C. Fabius
C. Sulpicius L. Aemilius Q. Seruilius M. Fabius Ambustus.
7.17.12in secundo interregno orta contentio est, quod duo patricii
consules creabantur, intercedentibusque tribunis interrex
Fabius aiebat in duodecim tabulis legem esse ut, quodcumque
postremum populus iussisset, id ius ratumque esset;
7.17.13iussum populi et suffragia esse. cum intercedendo tribuni
nihil aliud quam ut differrent comitia ualuissent, duo patricii
consules creati sunt, C. Sulpicius Peticus tertium M. Ualerius
Publicola eodemque die magistratum inierunt,
ch. 18
7.18.1
quadringentesimo
anno quam urbs Romana condita erat,
quinto tricesimo quam a Gallis reciperata, ablato post
undecimum annum a plebe consulatu [patricii consules
ambo ex interregno magistratum iniere, C. Sulpicius Peticus
tertium M. Ualerius Publicola].
7.18.2Empulum eo anno ex
Tiburtibus haud memorando certamine captum, siue duorum
consulum auspicio bellum ibi gestum est, ut scripsere quidam,
seu per idem tempus Tarquiniensium quoque sunt
uastati agri ab Sulpicio consule, quo Ualerius aduersus
Tiburtes legiones duxit.
7.18.3domi maius certamen consulibus cum plebe ac tribunis
erat. fidei iam suae non solum uirtutis ducebant esse, ut
accepissent duo patricii consulatum, ita ambobus patriciis
mandare:
7.18.4quin aut toto cedendum esse, si plebeius iam
magistratus consulatus fiat, aut totum possidendum quam
possessionem integram a patribus accepissent.
7.18.5plebes
contra fremit: quid se uiuere, quid in parte ciuium censeri,
si, quod duorum hominum uirtute, L. Sexti ac C. Licini, partum
sit, id obtinere uniuersi non possint?
7.18.6uel reges uel
7.18.7decemuiros uel si quod tristius sit imperii nomen patiendum
esse potius quam ambos patricios consules uideant nec in
uicem pareatur atque imperetur sed pars altera in aeterno
imperio locata plebem nusquam alio natam quam ad seruiendum
putet.
7.18.8non desunt tribuni auctores turbarum, sed
inter concitatos per se omnes uix duces eminent.
7.18.9aliquotiens
frustra in campum descensum cum esset multique per
seditiones acti comitiales dies, postremo uicit perseuerantia
consulum: plebis eo dolor erupit, ut tribunos actum esse
de libertate uociferantes relinquendumque non campum
iam solum sed etiam urbem captam atque oppressam regno
patriciorum maesta [plebs] sequeretur.
7.18.10consules relicti a
parte populi per infrequentiam comitia nihilo segnius perficiunt.
creati consules ambo patricii, M. Fabius Ambustus
tertium T. Quinctius. in quibusdam annalibus pro T.
Quinctio M. Popilium consulem inuenio.
ch. 19
7.19.1
duo bella eo anno prospere gesta: cum Tarquiniensibus
Tiburtibusque ad deditionem pugnatum. Sassula ex his
urbs capta; ceteraque oppida eandem fortunam habuissent,
ni uniuersa gens positis armis in fidem consulis uenisset.
7.19.2triumphatum de Tiburtibus; alioquin mitis uictoria fuit.
in Tarquinienses acerbe saeuitum; multis mortalibus in acie
caesis ex ingenti captiuorum numero trecenti quinquaginta
octo delecti, nobilissimus quisque, qui Romam mitterentur;
7.19.3uolgus aliud trucidatum. nec populus in eos qui missi
Romam erant mitior fuit: medio in foro omnes uirgis caesi
ac securi percussi. id pro immolatis in foro Tarquiniensium
Romanis poenae hostibus redditum.
7.19.4res bello bene gestae
ut Samnites quoque amicitiam peterent effecerunt. legatis
eorum comiter ab senatu responsum; foedere in societatem
accepti.
7.19.5non eadem domi quae militiae fortuna erat plebi
Romanae. nam etsi unciario fenore facto leuata usura
erat, sorte ipsa obruebantur inopes nexumque inibant; eo
nec patricios ambo consules neque comitiorum curam
publicaue studia prae priuatis incommodis plebs ad animum
admittebat.
7.19.6consulatus uterque apud patricios manet; consules
creati C. Sulpicius Peticus quartum M. Ualerius
Publicola iterum.
in bellum Etruscum intentam ciuitatem, quia Caeritem
populum misericordia consanguinitatis Tarquiniensibus adiunctum
fama ferebat, legati Latini ad Uolscos conuertere,
nuntiantes exercitum conscriptum armatumque iam suis
finibus imminere; inde populabundos in agrum Romanum
uenturos esse.
7.19.7censuit igitur senatus neutram neglegendam
rem esse; utroque legiones scribi consulesque sortiri prouincias
iussit.
7.19.8inclinauit deinde pars maior curae in Etruscum
bellum, postquam litteris Sulpici consulis, cui Tarquinii
prouincia euenerat, cognitum est depopulatum agrum circa
Romanas salinas praedaeque partem in Caeritum fines
auectam et haud dubie iuuentutem eius populi inter praedatores
fuisse.
7.19.9itaque Ualerium consulem, Uolscis oppositum
castraque ad finem Tusculanum habentem, reuocatum inde
senatus dictatorem dicere iussit. T. Manlium L. filium
dixit.
7.19.10is cum sibi magistrum equitum A. Cornelium Cossum
dixisset, consulari exercitu contentus ex auctoritate patrum
ac populi iussu Caeritibus bellum indixit.
ch. 20
7.20.1
tum primum Caerites, tamquam in uerbis hostium uis
maior ad bellum significandum quam in suis factis, qui per
populationem Romanos lacessierant, esset, uerus belli terror
inuasit, et quam non suarum uirium ea dimicatio esset
cernebant;
7.20.2paenitebatque populationis et Tarquinienses
exsecrabantur defectionis auctores; nec arma aut bellum
quisquam apparare sed pro se quisque legatos mitti iubebat
ad petendam erroris ueniam.
7.20.3legati senatum cum adissent,
ab senatu reiecti ad populum deos rogauerunt, quorum
sacra bello Gallico accepta rite procurassent, ut Romanos
florentes ea sui misericordia caperet quae se rebus adfectis
quondam populi Romani cepisset;
7.20.4conuersique ad delubra
Uestae hospitium flaminum Uestaliumque ab se caste ac
religiose cultum inuocabant:
7.20.5eane meritos crederet quisquam
hostes repente sine causa factos? aut, si quid hostiliter fecissent,
consilio id magis quam furore lapsos fecisse, ut sua
uetera beneficia, locata praesertim apud tam gratos, nouis
corrumperent maleficiis florentemque populum Romanum
ac felicissimum bello sibi desumerent hostem, cuius adflicti
amicitiam cepissent? ne appellarent consilium, quae uis ac
necessitas appellanda esset.
7.20.6transeuntes agmine infesto per
agrum suum Tarquinienses, cum praeter uiam nihil petissent,
traxisse quosdam agrestium populationis eius, quae sibi
crimini detur, comites.
7.20.7eos seu dedi placeat, dedere se
paratos esse, seu supplicio adfici, daturos poenas. Caere,
sacrarium populi Romani, deuersorium sacerdotum ac receptaculum
Romanorum sacrorum, intactum inuiolatumque
crimine belli hospitio Uestalium cultisque dis darent.
7.20.8mouit
populum non tam causa praesens quam uetus meritum,
ut maleficii quam beneficii potius immemores essent. itaque
pax populo Caeriti data indutiasque in centum annos
factas in senatus consultum referri placuit.
7.20.9in Faliscos
eodem noxios crimine uis belli conuersa est; sed hostes
nusquam inuenti. cum populatione peragrati fines essent,
ab oppugnatione urbium temperatum; legionibusque Romam
reductis reliquum anni muris turribusque reficiendis
consumptum et aedis Apollinis dedicata est.
ch. 21
7.21.1
extremo anno comitia consularia certamen patrum ac
plebis diremit, tribunis negantibus passuros comitia haberi
ni secundum Liciniam legem haberentur, dictatore obstinato
tollere potius totum e re publica consulatum quam promiscuum
patribus ac plebi facere.
7.21.2prolatandis igitur comitiis
cum dictator magistratu abisset, res ad interregnum rediit.
infestam inde patribus plebem interreges cum accepissent,
ad undecimum interregem seditionibus certatum est.
7.21.3legis
Liciniae patrocinium tribuni iactabant: propior dolor plebi
fenoris ingrauescentis erat curaeque priuatae in certaminibus
publicis erumpebant.
7.21.4quorum taedio patres L. Cornelium
Scipionem interregem concordiae causa obseruare legem
Liciniam comitiis consularibus iussere. P. Ualerio Publicolae
datus e plebe collega C. Marcius Rutulus.
7.21.5inclinatis semel
in concordiam animis noui consules fenebrem quoque rem,
quae distinere una animos uidebatur, leuare adgressi solutionem
alieni aeris in publicam curam uerterunt quinqueuiris
creatis quos mensarios ab dispensatione pecuniae appellarunt.
7.21.6meriti aequitate curaque sunt, ut per omnium annalium monumenta
celebres nominibus essent; fuere autem C. Duillius
P. Decius Mus M. Papirius Q. Publilius et T. Aemilius.
7.21.7qui
rem difficillimam tractatu et plerumque parti utrique, semper
certe alteri grauem cum alia moderatione tum impendio
magis publico quam iactura sustinuerunt.
7.21.8tarda enim
nomina et impeditiora inertia debitorum quam facultatibus
aut aerarium mensis cum aere in foro positis dissoluit, ut
populo prius caueretur, aut aestimatio aequis rerum pretiis
liberauit, ut non modo sine iniuria sed etiam sine querimoniis
partis utriusque exhausta uis ingens aeris alieni sit.
7.21.9terror inde uanus belli Etrusci, cum coniurasse duodecim
populos fama esset, dictatorem dici coegit. dictus in castris
—eo enim ad consules missum senatus consultum est—
C. Iulius, cui magister equitum adiectus L. Aemilius. ceterum
foris tranquilla omnia fuere:
ch. 22
7.22.1
temptatum domi per
dictatorem, ut ambo patricii consules crearentur, rem ad
interregnum perduxit.
7.22.2duo interreges, C. Sulpicius et
M. Fabius, interpositi obtinuere quod dictator frustra tetenderat,
mitiore iam plebe ob recens meritum leuati aeris
alieni, ut ambo patricii consules crearentur.
7.22.3creati ipse
C. Sulpicius Peticus, qui prior interregno abiit, et T. Quinctius
Poenus; quidam Caesonem, alii Gaium praenomen
Quinctio adiciunt,
7.22.4ad bellum ambo profecti, Faliscum
Quinctius, Sulpicius Tarquiniense, nusquam acie congresso
hoste cum agris magis quam cum hominibus urendo populandoque
gesserunt bella;
7.22.5cuius lentae uelut tabis senio
uicta utriusque pertinacia populi est, ut primum a consulibus,
dein permissu eorum ab senatu indutias peterent. in
quadraginta annos impetrauerunt.
7.22.6ita posita duorum bellorum quae imminebant cura, dum
aliqua ab armis quies esset, quia solutio aeris alieni multarum
rerum mutauerat dominos, censum agi placuit.
7.22.7ceterum
cum censoribus creandis indicta comitia essent, professus
censuram se petere C. Marcius Rutulus, qui primus dictator
de plebe fuerat, concordiam ordinum turbauit;
7.22.8quod uidebatur
quidem tempore alieno fecisse, quia ambo tum forte
patricii consules erant, qui rationem eius se habituros negabant;
7.22.9sed et ipse constantia inceptum obtinuit et tribuni
omni ui <ut> reciperaturi ius consularibus comitiis amissum
adiuuerunt, et cum ipsius uiri maiestas nullius honoris fastigium
non aequabat, tum per eundem, qui ad dictaturam
aperuisset uiam, censuram quoque in partem uocari plebes
uolebat.
7.22.10nec uariatum comitiis est, quin cum Manlio
†Naeuio censor† Marcius crearetur.
dictatorem quoque hic annus habuit M. Fabium, nullo
terrore belli sed ne Licinia lex comitiis consularibus obseruaretur.
7.22.11magister equitum dictatori additus Q. Seruilius.
nec tamen dictatura potentiorem eum consensum patrum
consularibus comitiis fecit quam censoriis fuerat:
ch. 23
7.23.1
M. Popilius
Laenas a plebe consul, a patribus L. Cornelius Scipio
datus.
7.23.2fortuna quoque inlustriorem plebeium consulem fecit;
nam cum ingentem Gallorum exercitum in agro Latino castra
posuisse nuntiatum esset, Scipione graui morbo implicito
Gallicum bellum Popilio extra ordinem datum.
7.23.3is impigre
exercitu scripto, cum omnes extra portam Capenam ad
Martis aedem conuenire armatos iuniores iussisset signaque
eodem quaestores ex aerario deferre, quattuor expletis legionibus,
quod superfuit militum P. Ualerio Publicolae praetori
tradidit,
7.23.4auctor patribus scribendi alterius exercitus, quod
ad incertos belli euentus subsidium rei publicae esset.
7.23.5ipse
iam satis omnibus instructis comparatisque ad hostem
pergit; cuius ut prius nosceret uires quam periculo ultimo
temptaret, in tumulo, quem proximum castris Gallorum
capere potuit, uallum ducere coepit.
7.23.6gens ferox et ingenii
auidi ad pugnam cum procul uisis Romanorum signis ut
extemplo proelium initura explicuisset aciem, postquam
neque in aequum demitti agmen uidit et cum loci altitudine
tum uallo etiam tegi Romanos, perculsos pauore rata, simul
opportuniores quod intenti tum maxime operi essent, truci
clamore adgreditur.
7.23.7ab Romanis nec opus intermissum—
triarii erant, qui muniebant—et ab hastatis principibusque,
qui pro munitoribus intenti armatique steterunt, proelium
initum.
7.23.8praeter uirtutem locus quoque superior adiuuit, ut
pila omnia hastaeque non tamquam ex aequo missa uana,
quod plerumque fit, caderent sed omnia librata ponderibus
figerentur;
7.23.9oneratique telis Galli, quibus aut corpora transfixa
aut praegrauata inhaerentibus gerebant scuta, cum cursu
paene in aduersum subissent, primo incerti restitere;
7.23.10dein,
cum ipsa cunctatio et his animos minuisset et auxisset hosti,
impulsi retro ruere alii super alios stragemque inter se caede
ipsa foediorem dare; adeo praecipiti turba obtriti plures
quam ferro necati.
ch. 24
7.24.1
necdum certa Romanis uictoria erat; alia in campum
degressis supererat moles.
7.24.2namque multitudo Gallorum,
sensum omnem talis damni exsuperans, uelut noua rursus
exoriente acie integrum militem aduersus uictorem hostem
ciebat;
7.24.3stetitque suppresso impetu Romanus, et quia iterum
fessis subeunda dimicatio erat et quod consul, dum inter
primores incautus agitat, laeuo umero matari prope traiecto
cesserat parumper ex acie.
7.24.4iamque omissa cunctando uictoria
erat, cum consul uolnere alligato reuectus ad prima
signa 'quid stas, miles?' inquit; 'non cum Latino Sabinoque
hoste res est, quem uictum armis socium ex hoste facias;
7.24.5in
beluas strinximus ferrum; hauriendus aut dandus est sanguis.
propulistis a castris, supina ualle praecipites egistis, stratis
corporibus hostium superstatis; complete eadem strage
campos qua montes replestis.
7.24.6nolite exspectare dum
stantes uos fugiant; inferenda sunt signa et uadendum in
7.24.7hostem.' his adhortationibus iterum coorti pellunt loco
primos manipulos Gallorum; cuneis deinde in medium
agmen perrumpunt.
7.24.8inde barbari dissipati, quibus nec certa
imperia nec duces essent, uertunt impetum in suos; fusique
per campos et praeter castra etiam sua fuga praelati, quod
editissimum inter aequales tumulos occurrebat oculis, arcem
Albanam petunt.
7.24.9consul non ultra castra insecutus, quia
et uolnus degrauabat et subicere exercitum tumulis ab hoste
occupatis nolebat, praeda omni castrorum militi data uictorem
exercitum opulentumque Gallicis spoliis Romam
reduxit.
7.24.10moram triumpho uolnus consulis attulit eademque
causa dictatoris desiderium senatui fecit, ut esset qui aegris
consulibus comitia haberet.
7.24.11dictator L. Furius Camillus
dictus addito magistro equitum P. Cornelio Scipione reddidit
patribus possessionem pristinam consulatus. ipse ob id
meritum ingenti patrum studio creatus consul collegam
Ap. Claudium Crassum dixit.
ch. 25
7.25.1
prius quam inirent noui consules magistratum, triumphus
a Popilio de Gallis actus magno fauore plebis; mussantesque
inter se rogitabant num quem plebeii consulis paeniteret;
7.25.2simul dictatorem increpabant, qui legis Liciniae spretae
mercedem [consulatum] priuata cupiditate quam publica
iniuria foediorem cepisset, ut se ipse consulem dictator
crearet.
7.25.3annus multis uariisque motibus fuit insignis:
Galli ex Albanis montibus, quia hiemis uim pati nequiuerant,
per campos maritimaque loca uagi populabantur;
7.25.4mare
infestum classibus Graecorum erat oraque litoris Antiatis
Laurensque tractus et Tiberis ostia, ut praedones maritimi
cum terrestribus congressi ancipiti semel proelio decertarint
dubiique discesserint in castra Galli, Graeci retro ad naues,
uictos se an uictores putarent.
7.25.5inter hos longe maximus exstitit
terror concilia populorum Latinorum ad lucum Ferentinae
habita responsumque haud ambiguum imperantibus milites
Romanis datum, absisterent imperare iis quorum auxilio
egerent:
7.25.6Latinos pro sua libertate potius quam pro alieno
imperio laturos arma.
7.25.7inter duo simul bella externa defectione
etiam sociorum senatus anxius, cum cerneret metu
tenendos quos fides non tenuisset, extendere omnes imperii
uires consules dilectu habendo iussit: ciuili quippe standum
exercitu esse, quando socialis [coetus] desereret.
7.25.8undique
non urbana tantum sed etiam agresti iuuentute decem legiones
scriptae dicuntur quaternum milium et ducenorum
peditum equitumque trecenorum, quem nunc nouum exercitum,
7.25.9si qua externa uis ingruat, hae uires populi Romani,
quas uix terrarum capit orbis, contractae in unum haud facile
efficiant; adeo in quae laboramus sola creuimus, diuitias
luxuriamque.
7.25.10inter cetera tristia eius anni consul alter Ap. Claudius in
ipso belli apparatu moritur; redieratque res ad Camillum,
cui unico consuli,
7.25.11uel ob aliam dignationem haud subiciendam
dictaturae uel ob omen faustum ad Gallicum tumultum
cognominis, dictatorem adrogari haud satis decorum uisum
est patribus.
7.25.12consul duabus legionibus urbi praepositis,
octo cum L. Pinario praetore diuisis memor paternae uirtutis
Gallicum sibi bellum extra sortem sumit, praetorem maritimam
oram tutari Graecosque arcere litoribus iussit.
7.25.13et
cum in agrum Pomptinum descendisset, quia neque in
campis congredi nulla cogente re uolebat et prohibendo
populationibus quos rapto uiuere necessitas cogeret satis
domari credebat hostem, locum idoneum statiuis delegit.
ch. 26
7.26.1
ubi cum stationibus quieti tempus tererent, Gallus
processit magnitudine atque armis insignis; quatiensque
scutum hasta cum silentium fecisset, prouocat per interpretem
unum ex Romanis qui secum ferro decernat.
7.26.2M. erat Ualerius tribunus militum adulescens, qui haud
indigniorem eo decore se quam T. Manlium ratus, prius
sciscitatus consulis uoluntatem, in medium armatus processit.
7.26.3minus insigne certamen humanum numine interposito
deorum factum; namque conserenti iam manum Romano
coruus repente in galea consedit, in hostem uersus.
7.26.4quod
primo ut augurium caelo missum laetus accepit tribunus,
precatus deinde, si diuus, si diua esset qui sibi praepetem
misisset, uolens propitius adesset.
7.26.5dictu mirabile, tenuit
non solum ales captam semel sedem sed, quotienscumque
certamen initum est, leuans se alis os oculosque hostis rostro
et unguibus appetit, donec territum prodigii talis uisu oculisque
simul ac mente turbatum Ualerius obtruncat; coruus
ex conspectu elatus orientem petit.
7.26.6hactenus quietae
utrimque stationes fuere; postquam spoliare corpus caesi
hostis tribunus coepit, nec Galli se statione tenuerunt et
Romanorum cursus ad uictorem etiam ocior fuit. ibi circa
iacentis Galli corpus contracto certamine pugna atrox concitatur.
7.26.7iam non manipulis proximarum stationum sed
legionibus utrimque effusis res geritur. Camillus laetum
militem uictoria tribuni, laetum tam praesentibus ac secundis
dis ire in proelium iubet; ostentansque insignem spoliis
tribunum, 'hunc imitare, miles' aiebat, 'et circa iacentem
7.26.8ducem sterne Gallorum cateruas.' di hominesque illi
adfuere pugnae depugnatumque haudquaquam certamine
ambiguo cum Gallis est; adeo duorum militum euentum,
inter quos pugnatum erat, utraque acies animis praeceperat.
7.26.9inter primos, quorum concursus alios exciuerat, atrox proelium
fuit: alia multitudo, priusquam ad coniectum teli
ueniret, terga uertit. primo per Uolscos Falernumque
agrum dissipati sunt; inde Apuliam ac mare inferum
petierunt.
7.26.10consul contione aduocata laudatum tribunum decem
bubus aureaque corona donat; ipse iussus ab senatu bellum
maritimum curare cum praetore iunxit castra.
7.26.11ibi quia res
trahi segnitia Graecorum non committentium se in aciem
uidebantur, dictatorem comitiorum causa T. Manlium Torquatum
ex auctoritate senatus dixit.
7.26.12dictator magistro
equitum A. Cornelio Cosso dicto comitia consularia habuit
aemulumque decoris sui absentem M. Ualerium Coruum—
id enim illi deinde cognominis fuit—summo fauore populi,
tres et uiginti natum annos, consulem renuntiauit.
7.26.13collega
Coruo de plebe M. Popilius Laenas, quartum consul futurus,
datus est. cum Graecis a Camillo nulla memorabilis gesta
res; nec illi terra nec Romanus mari bellator erat.
7.26.14postremo
cum litoribus arcerentur, aqua etiam praeter cetera necessaria
usui deficiente Italiam reliquere.
7.26.15cuius populi ea
cuiusque gentis classis fuerit nihil certi est. maxime Siciliae
fuisse tyrannos crediderim; nam ulterior Graecia ea
tempestate intestino fessa bello iam Macedonum opes
horrebat.
ch. 27
7.27.1
exercitibus dimissis, cum et foris pax et domi concordia
ordinum otium esset, ne nimis laetae res essent, pestilentia
ciuitatem adorta coegit senatum imperare decemuiris ut
libros Sibyllinos inspicerent; eorumque monitu lectisternium
fuit.
7.27.2eodem anno Satricum ab Antiatibus colonia deducta
restitutaque urbs quam Latini diruerant. et cum Carthaginiensibus
legatis Romae foedus ictum, cum amicitiam ac
societatem petentes uenissent.
7.27.3idem otium domi forisque mansit T. Manlio Torquato
ii† C. Plautio consulibus. Semunciarium tantum ex
unciario fenus factum et in pensiones aequas triennii,
ita ut quarta praesens esset,
7.27.4solutio aeris alieni dispensata
est; et sic quoque parte plebis adfecta fides tamen
publica priuatis difficultatibus potior ad curam senatui
fuit. leuatae maxime res, quia tributo ac dilectu supersessum.
7.27.5tertium anno post Satricum restitutum a Uolscis M. Ualerius
Coruus iterum consul cum C. Poetelio factus, cum ex
Latio nuntiatum esset legatos ab Antio circumire populos
Latinorum ad concitandum bellum,
7.27.6prius quam plus hostium
fieret Uolscis arma inferre iussus, ad Satricum exercitu infesto
pergit. quo cum Antiates aliique Uolsci praeparatis iam
ante, si quid ab Roma moueretur, copiis occurrissent, nulla
mora inter infensos diutino odio dimicandi facta est.
7.27.7Uolsci, ferocior ad rebellandum quam ad bellandum gens,
certamine uicti fuga effusa Satrici moenia petunt; et ne in
muris quidem satis firma spe, cum corona militum cincta
iam scalis caperetur urbs, ad quattuor milia militum praeter
multitudinem imbellem sese dedidere.
7.27.8oppidum dirutum
atque incensum: ab aede tantum Matris Matutae abstinuere
ignem: praeda omnis militi data. extra praedam quattuor
milia deditorum habita; eos uinctos consul ante currum
triumphans egit; uenditis deinde magnam pecuniam in
aerarium redegit.
7.27.9sunt qui hanc multitudinem captiuam
seruorum fuisse scribant, idque magis ueri simile est quam
deditos uenisse.
ch. 28
7.28.1
hos consules secuti sunt M. Fabius Dorsuo Ser. Sulpicius
Camerinus. Auruncum inde bellum ab repentina populatione
coeptum;
7.28.2metuque ne id factum populi unius consilium
omnis nominis Latini esset, dictator—uelut aduersus
armatum iam Latium—L. Furius creatus magistrum equitum
Cn. Manlium Capitolinum dixit;
7.28.3et cum—quod per magnos
tumultus fieri solitum erat—iustitio indicto dilectus sine uacationibus
habitus esset, legiones quantum maturari potuit in
Auruncos ductae. ibi praedonum magis quam hostium
animi inuenti; prima itaque acie debellatum est.
7.28.4dictator
tamen, quia et ultro bellum intulerant et sine detractatione
se certamini offerebant, deorum quoque opes adhibendas
ratus inter ipsam dimicationem aedem Iunoni Monetae
uouit; cuius damnatus uoti cum uictor Romam reuertisset,
dictatura se abdicauit.
7.28.5senatus duumuiros ad eam aedem
pro amplitudine populi Romani faciendam creari iussit;
locus in arce destinatus, quae area aedium M. Manli Capitolini
fuerat.
7.28.6consules dictatoris exercitu ad bellum Uolscum
usi Soram ex hostibus, incautos adorti, ceperunt.
anno postquam uota erat aedes Monetae dedicatur C.
Marcio Rutulo tertium T. Manlio Torquato iterum consulibus.
7.28.7prodigium extemplo dedicationem secutum, simile
uetusto montis Albani prodigio; namque et lapidibus pluit
et nox interdiu uisa intendi; librisque inspectis cum plena
religione ciuitas esset, senatui placuit dictatorem feriarum
constituendarum causa dici.
7.28.8dictus P. Ualerius Publicola;
magister equitum ei Q. Fabius Ambustus datus est. non
tribus tantum supplicatum ire placuit sed finitimos etiam
populos, ordoque iis, quo quisque die supplicarent, statutus.
7.28.9iudicia eo anno populi tristia in feneratores facta, quibus
ab aedilibus dicta dies esset, traduntur; et res haud ulla
insigni ad memoriam causa ad interregnum redit.
7.28.10ex interregno,
ut id actum uideri posset, ambo patricii consules
creati sunt, M. Ualerius Coruus tertium A. Cornelius Cossus.
ch. 29
7.29.1
maiora iam hinc bella et uiribus hostium et longinquitate
uel regionum uel temporum [spatio] quibus bellatum est
dicentur. namque eo anno aduersus Samnites, gentem
opibus armisque ualidam, mota arma;
7.29.2Samnitium bellum
ancipiti Marte gestum Pyrrhus hostis, Pyrrhum Poeni secuti.
quanta rerum moles. quotiens in extrema periculorum
uentum, ut in hanc magnitudinem quae uix sustinetur erigi
imperium posset.
7.29.3belli autem causa cum Samnitibus
Romanis, cum societate amicitiaque iuncti essent, extrinsecus
uenit, non orta inter ipsos est.
7.29.4Samnites Sidicinis
iniusta arma, quia uiribus plus poterant, cum intulissent,
coacti inopes ad opulentiorum auxilium confugere Campanis
sese coniungunt.
7.29.5Campani magis nomen ad praesidium
sociorum quam uires cum attulissent, fluentes luxu ab
duratis usu armorum in Sidicino pulsi agro in se deinde
molem omnem belli uerterunt.
7.29.6namque Samnites, omissis
Sidicinis ipsam arcem finitimorum [Campanos] adorti, unde
aeque facilis uictoria, praedae atque gloriae plus esset,
Tifata, imminentes Capuae colles, cum praesidio firmo
occupassent, descendunt inde quadrato agmine in planitiem
quae Capuam Tifataque interiacet.
7.29.7ibi rursus acie dimicatum;
aduersoque proelio Campani intra moenia compulsi,
cum robore iuuentutis suae acciso nulla propinqua spes
esset, coacti sunt ab Romanis petere auxilium.
ch. 30
7.30.1
legati introducti in senatum maxime in hanc sententiam
locuti sunt. 'populus nos Campanus legatos ad uos, patres
conscripti, misit amicitiam in perpetuum, auxilium in praesens
a uobis petitum.
7.30.2quam si secundis rebus nostris
petissemus, sicut coepta celerius, ita infirmiore uinculo contracta
esset; tunc enim, ut qui ex aequo nos uenisse in
amicitiam meminissemus, amici forsitan pariter ac nunc,
subiecti atque obnoxii uobis minus essemus;
7.30.3nunc, misericordia
uestra conciliati auxilioque in dubiis rebus defensi,
beneficium quoque acceptum colamus oportet, ne ingrati
atque omni ope diuina humanaque indigni uideamur.
7.30.4neque
hercule, quod Samnites priores amici sociique uobis facti sunt,
ad id ualere arbitror ne nos in amicitiam accipiamur sed ut ii
uetustate et gradu honoris nos praestent; neque enim foedere
Samnitium, ne qua noua iungeretis foedera, cautum est.
7.30.5fuit quidem apud uos semper satis iusta causa amicitiae,
uelle eum uobis amicum esse qui uos appeteret:
7.30.6Campani,
etsi fortuna praesens magnifice loqui prohibet, non urbis
amplitudine, non agri ubertate ulli populo praeterquam
uobis cedentes, haud parua, ut arbitror, accessio bonis rebus
uestris in amicitiam uenimus uestram.
7.30.7Aequis Uolscisque,
aeternis hostibus huius urbis, quandocumque se mouerint,
ab tergo erimus, et quod uos pro salute nostra priores
feceritis, id nos pro imperio uestro et gloria semper faciemus.
7.30.8subactis his gentibus quae inter nos uosque sunt, quod
propediem futurum spondet et uirtus et fortuna uestra, continens
imperium usque ad nos habebitis.
7.30.9acerbum ac
miserum est quod fateri nos fortuna nostra cogit: eo uentum
est, patres conscripti, ut aut amicorum aut inimicorum Campani
simus.
7.30.10si defenditis, uestri, si deseritis, Samnitium
erimus; Capuam ergo et Campaniam omnem uestris an
Samnitium uiribus accedere malitis, deliberate.
7.30.11omnibus quidem, Romani, uestram misericordiam, uestrum
auxilium aequum est patere, iis tamen maxime,
qui [eam] implorantibus aliis auxilium dum supra uires
suas praestant, †omnes† ipsi in hanc necessitatem uenerunt.
7.30.12quamquam pugnauimus uerbo pro Sidicinis, re pro nobis,
cum uideremus finitimum populum nefario latrocinio Samnitium
peti et, ubi conflagrassent Sidicini, ad nos traiecturum
illud incendium esse.
7.30.13nec enim nunc, quia dolent iniuriam
acceptam Samnites sed quia gaudent oblatam sibi esse
causam, oppugnatum nos ueniunt.
7.30.14an, si ultio irae haec
et non occasio cupiditatis explendae esset, parum fuit quod
semel in Sidicino agro, iterum in Campania ipsa legiones
nostras cecidere?
7.30.15quae est ista tam infesta ira quam per
duas acies fusus sanguis explere non potuerit? adde huc
populationem agrorum, praedas hominum atque pecudum
actas, incendia uillarum ac ruinas, omnia ferro ignique
uastata.
7.30.16hiscine ira expleri non potuit? sed cupiditas
explenda est. ea ad oppugnandam Capuam rapit; aut delere
urbem pulcherrimam aut ipsi possidere uolunt.
7.30.17sed uos
potius, Romani, beneficio uestro occupate eam quam illos
habere per maleficium sinatis. non loquor apud recusantem
iusta bella populum; sed tamen, si ostenderitis auxilia uestra,
ne bello quidem arbitror uobis opus fore.
7.30.18usque ad nos
contemptus Samnitium peruenit, supra non ascendit; itaque
umbra uestri auxilii, Romani, tegi possumus, quidquid deinde
habuerimus, quidquid ipsi fuerimus, uestrum id omne existimaturi.
7.30.19uobis arabitur ager Campanus, uobis Capua urbs
frequentabitur; conditorum, parentium, deorum immortalium
numero nobis eritis; nulla colonia uestra erit, quae nos obsequio
erga uos fideque superet.
7.30.20adnuite, patres conscripti, nutum numenque uestrum
inuictum Campanis et iubete sperare incolumem Capuam
futuram.
7.30.21qua frequentia omnium generum multitudinis
prosequente creditis nos illinc profectos? quam omnia
uotorum lacrimarumque plena reliquisse? in qua nunc
exspectatione senatum populumque Campanum, coniuges
liberosque nostros esse?
7.30.22stare omnem multitudinem ad
portas uiam hinc ferentem prospectantes certum habeo.
quid illis nos, patres conscripti, sollicitis ac pendentibus
animi renuntiare iubetis?
7.30.23alterum responsum salutem uictoriam
lucem ac libertatem; alterum—ominari horreo quae
ferat. proinde ut aut de uestris futuris sociis atque amicis
aut nusquam ullis futuris nobis consulite.'
ch. 31
7.31.1
summotis deinde legatis, cum consultus senatus esset,
etsi magnae parti urbs maxima opulentissimaque Italiae,
uberrimus ager marique propinquus ad uarietates annonae
horreum populi Romani fore uidebatur, tamen tanta utilitate
fides antiquior fuit responditque ita ex auctoritate senatus
consul.
7.31.2'auxilio uos, Campani, dignos censet senatus;
sed ita uobiscum amicitiam institui par est, ne qua uetustior
amicitia ac societas uioletur. Samnites nobiscum foedere
iuncti sunt; itaque arma, deos prius quam homines uiolatura,
aduersus Samnites uobis negamus; legatos, sicut fas
iusque est, ad socios atque amicos precatum mittemus, ne
7.31.3qua uobis uis fiat.' ad ea princeps legationis—sic enim
domo mandatum attulerant—'quando quidem' inquit, 'nostra
tueri aduersus uim atque iniuria iusta ui non uoltis,
uestra certe defendetis;
7.31.4itaque populum Campanum urbemque
Capuam, agros, delubra deum, diuina humanaque omnia
in uestram, patres conscripti, populique Romani dicionem
dedimus, quidquid deinde patiemur dediticii uestri passuri'.
7.31.5sub haec dicta omnes, manus ad consules tendentes, pleni
lacrimarum in uestibulo curiae procubuerunt.
7.31.6commoti
patres uice fortunarum humanarum, si ille praepotens opibus
populus, luxuria superbiaque clarus, a quo paulo ante auxilium
finitimi petissent, adeo infractos gereret animos, ut se
ipse suaque omnia potestatis alienae faceret.
7.31.7tum iam fides
agi uisa deditos non prodi; nec facturum aequa Samnitium
populum censebant, si agrum urbemque per deditionem
factam populi Romani oppugnarent.
7.31.8legatos itaque extemplo
mitti ad Samnites placuit. data mandata, ut preces
Campanorum, responsum senatus amicitiae Samnitium
memor, deditionem postremo factam Samnitibus exponerent;
7.31.9peterent pro societate amicitiaque, ut dediticiis suis parcerent
neque in eum agrum qui populi Romani factus esset hostilia
arma inferrent;
7.31.10si leniter agendo parum proficerent,
denuntiarent Samnitibus populi Romani senatusque uerbis,
ut Capua urbe Campanoque agro abstinerent.
7.31.11haec legatis
agentibus in concilio Samnitium adeo est ferociter responsum,
ut non solum gesturos se esse dicerent id bellum sed
magistratus eorum e curia egressi stantibus legatis praefectos
7.31.12cohortium uocarent iisque clara uoce imperarent ut praedatum
in agrum Campanum extemplo proficiscerentur.
ch. 32
7.32.1
hac legatione Romam relata, positis omnium aliarum
rerum curis patres fetialibus ad res repetendas missis, belloque,
quia non redderentur, sollemni more indicto, decreuerunt
ut primo quoque tempore de ea re ad populum ferretur;
7.32.2iussuque populi consules ambo cum duobus exercitibus
[ab urbe] profecti, Ualerius in Campaniam, Cornelius
in Samnium, ille ad montem Gaurum, hic ad Saticulam
castra ponunt.
7.32.3priori Ualerio Samnitium legiones—eo
namque omnem belli molem inclinaturam censebant—
occurrunt; simul in Campanos stimulabat ira tam promptos
nunc ad ferenda, nunc ad accersenda aduersus se auxilia.
7.32.4ut uero castra Romana uiderunt, ferociter pro se quisque
signum duces poscere, adfirmare eadem fortuna Romanum
Campano laturum opem qua Campanus Sidicino tulerit.
7.32.5Ualerius leuibus certaminibus temptandi hostis causa haud
ita multos moratus dies signum pugnae proposuit,
7.32.6paucis
suos adhortatus ne nouum bellum eos nouusque hostis terreret:
quidquid ab urbe longius proferrent arma, magis
magisque in imbelles gentes eos prodire.
7.32.7ne Sidicinorum
Campanorumque cladibus Samnitium aestimarent uirtutem;
qualescumque inter se certauerint, necesse fuisse alteram
partem uinci. Campanos quidem haud dubie magis nimio
luxu fluentibus rebus mollitiaque sua quam ui hostium
uictos esse.
7.32.8quid autem esse duo prospera in tot saeculis
bella Samnitium aduersus tot decora populi Romani, qui
triumphos paene plures quam annos ab urbe condita numeret;
7.32.9qui omnia circa se, Sabinos Etruriam Latinos Hernicos
Aequos Uolscos Auruncos, domita armis habeat; qui Gallos
tot proeliis caesos postremo in mare ac naues fuga compulerit?
7.32.10cum gloria belli ac uirtute sua quemque fretos ire
in aciem debere, tum etiam intueri cuius ductu auspicioque
ineunda pugna sit,
7.32.11utrum qui, audiendus dumtaxat, magnificus
adhortator sit, uerbis tantum ferox, operum militarium
expers, an qui et ipse tela tractare, procedere ante signa,
uersari media in mole pugnae sciat.
7.32.12'facta mea, non dicta
uos, milites' inquit, 'sequi uolo, nec disciplinam modo sed
exemplum etiam a me petere. non factionibus [modo] nec
per coitiones usitatas nobilibus sed hac dextra mihi tres
consulatus summamque laudem peperi.
7.32.13fuit cum hoc
dici poterat: patricius enim eras et a liberatoribus
patriae ortus, et eodem anno familia ista consulatum
quo urbs haec consulem habuit:
7.32.14nunc iam nobis
patribus uobisque plebei promiscuus consulatus patet nec
generis, ut ante, sed uirtutis est praemium. proinde summum
quodque spectate, milites, decus.
7.32.15non, si mihi nouum hoc
Coruini cognomen dis auctoribus homines dedistis, Publicolarum
uetustum familiae nostrae cognomen memoria
excessit;
7.32.16semper ego plebem Romanam militiae domique,
priuatus, in magistratibus paruis magnisque, aeque tribunus
ac consul, eodem tenore per omnes deinceps consulatus
colo atque colui.
7.32.17nunc, quod instat, dis bene iuuantibus
nouum atque integrum de Samnitibus triumphum mecum
petite.'
ch. 33
7.33.1
non alias militi familiarior dux fuit omnia inter infimos
militum haud grauate munia obeundo.
7.33.2in ludo praeterea
militari, cum uelocitatis uiriumque inter se aequales certamina
ineunt, comiter facilis; uincere ac uinci uoltu eodem
nec quemquam aspernari parem qui se offerret;
7.33.3factis
benignus pro re, dictis haud minus libertatis alienae quam
suae dignitatis memor; et, quo nihil popularius est, quibus
artibus petierat magistratus, iisdem gerebat.
7.33.4itaque uniuersus
exercitus incredibili alacritate adhortationem prosecutus
ducis castris egreditur.
7.33.5proelium, ut quod maxime unquam, pari spe utrimque,
aequis uiribus, cum fiducia sui sine contemptu hostium
commissum est.
7.33.6Samnitibus ferociam augebant nouae res
gestae et paucos ante dies geminata uictoria, Romanis contra
quadringentorum annorum decora et conditae urbi aequalis
uictoria; utrisque tamen nouus hostis curam addebat.
7.33.7pugna
indicio fuit quos gesserint animos; namque ita conflixerunt
ut aliquamdiu in neutram partem inclinarent acies.
7.33.8tum
consul trepidationem iniciendam ratus, quando ui pelli non
poterant, equitibus immissis turbare prima signa hostium
conatur.
7.33.9quos ubi nequiquam tumultuantes in spatio exiguo
uoluere turmas uidit nec posse aperire in hostes uiam, reuectus
ad antesignanos legionum, cum desiluisset ex equo,
'nostrum' inquit, 'peditum illud, milites, est opus;
7.33.10agitedum,
ut me uideritis, quacumque incessero in aciem hostium,
ferro uiam facientem, sic pro se quisque obuios sternite; illa
omnia, qua nunc erectae micant hastae, patefacta strage
uasta cernetis.' haec dicta dederat,
7.33.11cum equites consulis
iussu discurrunt in cornua legionibusque in mediam aciem
aperiunt uiam. primus omnium consul inuadit hostem et
cum quo forte contulit gradum obtruncat.
7.33.12hoc spectaculo
accensi dextra laeuaque ante se quisque memorandum proelium
cient; stant obnixi Samnites, quamquam plura accipiunt
quam inferunt uolnera.
7.33.13aliquamdiu iam pugnatum erat; atrox caedes circa signa
Samnitium, fuga ab nulladum parte erat: adeo morte sola
uinci destinauerant animis.
7.33.14itaque Romani cum et fluere
iam lassitudine uires sentirent et diei haud multum superesse,
accensi ira concitant se in hostem.
7.33.15tum primum referri
pedem atque inclinari rem in fugam apparuit; tum capi,
occidi Samnis; nec superfuissent multi, ni nox uictoriam
magis quam proelium diremisset.
7.33.16et Romani fatebantur
nunquam cum pertinaciore hoste conflictum, et Samnites,
cum quaereretur quaenam prima causa tam obstinatos
mouisset in fugam,
7.33.17oculos sibi Romanorum ardere uisos
aiebant uesanosque uoltus et furentia ora; inde plus quam
ex alia ulla re terroris ortum. quem terrorem non pugnae
solum euentu sed nocturna profectione confessi sunt.
7.33.18postero
die uacuis hostium castris Romanus potitur, quo se
omnis Campanorum multitudo gratulabunda effudit.
ch. 34
7.34.1
ceterum hoc gaudium magna prope clade in Samnio
foedatum est. nam ab Saticula profectus Cornelius consul
exercitum incaute in saltum caua ualle peruium circaque in
7.34.2sessum ab hoste induxit nec prius quam recipi tuto signa non
poterant imminentem capiti hostem uidit.
7.34.3dum id morae
Samnitibus est quoad totum in uallem infimam demitteret
agmen, P. Decius tribunus militum conspicit unum editum
in saltu collem, imminentem hostium castris, aditu arduum
impedito agmini, expeditis haud difficilem.
7.34.4itaque consuli
territo animi 'uidesne tu' inquit, 'A. Corneli, cacumen illud
supra hostem? arx illa est spei salutisque nostrae, si eam,
quoniam caeci reliquere Samnites, impigre capimus.
7.34.5ne tu
mihi plus quam unius legionis principes hastatosque dederis;
cum quibus ubi euasero in summum, perge hinc omni liber
metu, teque et exercitum serua; neque enim moueri hostis,
subiectus nobis ad omnes ictus, sine sua pernicie poterit.
7.34.6nos deinde aut fortuna populi Romani aut nostra uirtus
7.34.7expediet.' conlaudatus ab consule accepto praesidio uadit
occultus per saltum; nec prius ab hoste est uisus quam loco
quem petebat appropinquauit.
7.34.8inde admiratione pauentibus
cunctis, cum omnium in se uertisset oculos, et spatium consuli
dedit ad subducendum agmen in aequiorem locum et
ipse in summo constitit uertice.
7.34.9Samnites dum huc illuc
signa uertunt utriusque rei amissa occasione neque insequi
consulem nisi per eandem uallem, in qua paulo ante subiectum
eum telis suis habuerant, possunt, nec erigere agmen in
captum super se ab Decio tumulum;
7.34.10sed cum ira in hos
magis, qui fortunam gerendae rei eripuerant, tum propinquitas
loci atque ipsa paucitas incitat;
7.34.11et nunc circumdare
undique collem armatis uolunt, ut a consule Decium intercludant,
nunc uiam patefacere, ut degressos in uallem
adoriantur. incertos quid agerent nox oppressit.
7.34.12Decium primum spes tenuit cum subeuntibus in aduersum
collem ex superiore loco se pugnaturum; deinde admiratio
incessit quod nec pugnam inirent nec, si ab eo consilio
iniquitate loci deterrentur, opere se ualloque circumdarent.
7.34.13tum centurionibus ad se uocatis: 'quaenam illa inscitia
belli ac pigritia est? aut quonam modo isti ex Sidicinis
Campanisque uictoriam pepererunt? huc atque illuc signa
moueri ac modo in unum conferri modo educi uidetis; opus
quidem incipit nemo, cum iam circumdati uallo potuerimus
esse.
7.34.14tum uero nos similes istorum simus, si diutius hic
moremur quam commodum sit. agitedum ite mecum ut,
dum lucis aliquid superest, quibus locis praesidia ponant, qua
pateat hinc exitus,
7.34.15exploremus.' haec omnia sagulo gregali
amictus centurionibus item manipularium militum habitu
ductis? ne ducem circumire hostes notarent, perlustrauit.
ch. 35
7.35.1
uigiliis deinde dispositis ceteris omnibus tesseram dari
iubet, ubi secundae uigiliae bucina datum signum esset,
armati cum silentio ad se conuenirent.
7.35.2quo ubi, sicut
edictum erat, taciti conuenerunt, 'hoc silentium, milites,'
inquit, 'omisso militari adsensu in me audiendo seruandum
est. ubi sententiam meam uobis peregero, tum quibus
eadem placebunt in dextram partem taciti transibitis; quae
pars maior erit, eo stabitur consilio.
7.35.3nunc quae mente
agitem audite. non fuga delatos nec inertia relictos hic
uos circumuenit hostis: uirtute cepistis locum, uirtute hinc
oportet euadatis.
7.35.4ueniendo huc exercitum egregium populo
Romano seruastis: erumpendo hinc uosmet ipsos seruate;
digni estis qui pauci pluribus opem tuleritis, ipsi nullius
auxilio egueritis.
7.35.5cum eo hoste res est, qui hesterno die
delendi omnis exercitus fortuna per socordiam usus non sit,
hunc tam opportunum collem imminentem capiti suo non
ante uiderit quam captum a nobis,
7.35.6nos tam paucos tot ipse
milibus hominum nec ascensu arcuerit nec tenentes locum,
cum diei tantum superesset, uallo circumdederit. quem
uidentem ac uigilantem sic eluseritis, sopitum oportet fallatis,
immo necesse est;
7.35.7in eo enim loco res sunt nostrae ut
uobis ego magis necessitas uestrae index quam consilii
auctor sim.
7.35.8neque enim, maneatis an abeatis hinc, deliberari
potest, cum praeter arma et animos armorum memores
nihil uobis fortuna reliqui fecerit fameque et siti moriendum
sit, si plus quam uiros ac Romanos decet ferrum timeamus.
7.35.9ergo una est salus erumpere hinc atque abire; id aut interdiu
aut nocte faciamus oportet.
7.35.10ecce autem aliud minus
dubium; quippe, si lux exspectetur, quae spes est non uallo
perpetuo fossaque nos saepturum hostem, qui nunc corporibus
suis subiectis undique cinxerit, ut uidetis, collem? atqui
si nox opportuna est eruptioni, sicut est, haec profecto noctis
aptissima hora est.
7.35.11signo secundae uigiliae conuenistis, quod
tempus mortales somno altissimo premit; per corpora sopita
uadetis uel silentio incautos fallentes uel sentientibus clamore
subito pauorem iniecturi.
7.35.12me modo sequimini, quem secuti
estis; ego eandem quae duxit huc sequar fortunam. quibus
haec salutaria uidentur, agitedum in dextram partem pedibus
transite.'
ch. 36
7.36.1
omnes transierunt; uadentemque per intermissa
custodiis loca Decium secuti sunt.
7.36.2iam euaserant media
castra, cum superscandens uigilum strata somno corpora
miles offenso scuto praebuit sonitum; quo excitatus uigil
cum proximum mouisset erectique alios concitarent, ignari
ciues an hostes essent, praesidium erumperet an consul castra
cepisset,
7.36.3Decius, quoniam non fallerent, clamorem tollere
iussis militibus torpidos somno insuper pauore exanimat,
quo praepediti nec arma impigre capere nec obsistere nec
insequi poterant.
7.36.4inter trepidationem tumultumque Samnitium
praesidium Romanum obuiis custodibus caesis ad
castra consulis peruadit.
7.36.5aliquantum supererat noctis iamque in tuto uidebantur
esse, cum Decius 'macte uirtute' inquit, 'milites Romani,
este; uestrum iter ac reditum omnia saecula laudibus ferent;
7.36.6sed ad conspiciendam tantam uirtutem luce ac die opus est,
nec uos digni estis quos cum tanta gloria in castra reduces
silentium ac nox tegat;
7.36.7hic lucem quieti opperiamur.' dictis
obtemperatum; atque ubi primum inluxit, praemisso
nuntio ad consulem castra ingenti gaudio concitantur; et
tessera data incolumes reuerti, qui sua corpora pro salute
omnium haud dubio periculo obiecissent, pro se quisque
obuiam effusi laudant, gratulantur, singulos uniuersos seruatores
suos uocant, dis laudes gratesque agunt, Decium in
caelum ferunt.
7.36.8hic Deci castrensis triumphus fuit incedentis
per media castra cum armato praesidio coniectis in
eum omnium oculis et omni honore tribunum consuli
aequantibus.
7.36.9ubi ad praetorium uentum est, consul classico
ad contionem conuocat orsusque meritas Deci laudes interfante
ipso Decio distulit contionem;
7.36.10qui auctor omnia
posthabendi dum occasio in manibus esset, perpulit consulem
ut hostes et nocturno pauore attonitos et circa collem
castellatim dissipatos adgrederetur: credere etiam aliquos ad
se sequendum emissos per saltum uagari.
7.36.11iussae legiones
arma capere egressaeque castris, cum per exploratores notior
iam saltus esset, uia patentiore ad hostem ducuntur;
7.36.12quem
incautum improuiso adortae, cum palati passim Samnitium
milites, plerique inermes, nec coire in unum nec arma capere
nec recipere intra uallum se possent, pauentem primum intra
castra compellunt, deinde castra ipsa turbatis stationibus
capiunt.
7.36.13perfertur circa collem clamor fugatque ex suis
quemque praesidiis. ita magna pars absenti hosti cessit:
quos intra uallum egerat pauor—fuere autem ad triginta
milia—omnes caesi: castra direpta.
ch. 37
7.37.1
ita rebus gestis consul aduocata contione P. Deci non
coeptas solum ante sed cumulatas noua uirtute laudes
peragit et praeter militaria alia dona aurea corona eum et
centum bubus eximioque uno albo opimo auratis cornibus
donat.
7.37.2milites, qui in praesidio simul fuerant, duplici
frumento in perpetuum, in praesentia priuis bubus binisque
tunicis donati. secundum consulis donationem legiones
gramineam coronam obsidialem, clamore donum approbantes,
Decio imponunt; altera corona, eiusdem honoris
index, a praesidio suo imposita est.
7.37.3his decoratus insignibus
bouem eximium Marti immolauit, centum boues militibus
dono dedit qui secum in expeditione fuerant. iisdem
militibus legiones libras farris et sextarios uini contulerunt;
omniaque ea ingenti alacritate per clamorem militarem,
indicem omnium adsensus, gerebantur.
7.37.4tertia pugna ad Suessulam commissa est; quia fugatus
a M. Ualerio Samnitium exercitus, omni robore iuuentutis
domo accito, certamine ultimo fortunam experiri statuit.
7.37.5ab
Suessula nuntii trepidi Capuam, inde equites citati ad
Ualerium consulem opem oratum ueniunt.
7.37.6confestim signa
mota relictisque impedimentis castrorum cum ualido praesidio
raptim agitur agmen; nec procul ab hoste locum perexiguum,
ut quibus praeter equos ceterorum iumentorum
calonumque turba abesset, castris cepit.
7.37.7Samnitium exercitus,
uelut haud ulla mora pugnae futura esset, aciem instruit;
deinde, postquam nemo obuius ibat, infestis signis ad castra
hostium succedit.
7.37.8ibi ut militem in uallo uidit missique ab
omni parte exploratum quam in exiguum orbem contracta castra
essent—paucitatem inde hostium colligentes—rettulerunt,
7.37.9fremere omnis acies complendas esse fossas scindendumque
uallum et in castra inrumpendum; transactumque ea temeritate
bellum foret, ni duces continuissent impetum militum.
7.37.10ceterum, quia multitudo sua commeatibus grauis et prius
sedendo ad Suessulam et tum certaminis mora haud procul
ab rerum omnium inopia esset, placuit, dum inclusus paueret
hostis, frumentatum per agros militem duci:
7.37.11interim quieto
Romano, qui expeditus quantum umeris inter arma geri
posset frumenti secum attulisset, defutura omnia.
7.37.12consul palatos per agros cum uidisset hostes, stationes
infrequentes relictas, paucis milites adhortatus ad castra
oppugnanda ducit.
7.37.13quae cum primo clamore atque impetu
cepisset, pluribus hostium in tentoriis suis quam in portis
ualloque caesis signa captiua in unum locum conferri iussit;
relictisque duabus legionibus custodiae et praesidii causa,
graui edicto monitis ut, donec ipse reuertisset, praeda
abstinerent,
7.37.14profectus agmine instructo, cum praemissus
eques uelut indagine dissipatos Samnites ageret, caedem
ingentem fecit.
7.37.15nam neque quo signo coirent inter se
neque utrum castra peterent an longiorem intenderent
fugam, territis constare poterat;
7.37.16tantumque fugae ac formidinis
fuit, ut ad quadraginta milia scutorum—nequaquam tot
caesis—et signa militaria cum iis quae in castris capta erant
ad centum septuaginta ad consulem deferrentur.
7.37.17tum in
castra hostium reditum ibique omnis praeda militi data.
ch. 38
7.38.1
huius certaminis fortuna et Faliscos, cum in indutiis
essent, foedus petere ab senatu coegit et Latinos iam exercitibus
comparatis ab Romano in Paelignum uertit bellum.
7.38.2neque ita rei gestae fama Italiae se finibus tenuit sed Carthaginienses
quoque legatos gratulatum Romam misere cum
coronae aureae dono, quae in Capitolio in Iouis cella poneretur;
fuit pondo uiginti quinque.
7.38.3consules ambo de Samnitibus
triumpharunt sequente Decio insigni cum laude donisque,
cum incondito militari ioco haud minus tribuni celebre
nomen quam consulum esset.
7.38.4Campanorum deinde Suessulanorumque auditae legationes,
precantibusque datum ut praesidium eo in hiberna
mitteretur, quo Samnitium excursiones arcerentur.
7.38.5iam tum minime salubris militari disciplinae Capua
instrumento omnium uoluptatium delenitos militum animos
auertit a memoria patriae, inibanturque consilia in hibernis
eodem scelere adimendae Campanis Capuae per quod illi eam
antiquis cultoribus ademissent:
7.38.6neque immerito suum ipsorum
exemplum in eos uersurum; cur autem potius Campani
agrum Italiae uberrimum, dignam agro urbem, qui nec se
nec sua tutari possent, quam uictor exercitus haberet qui
suo sudore ac sanguine inde Samnites depulisset?
7.38.7an
aequum esse dediticios suos illa fertilitate atque amoenitate
perfrui, se militando fessos in pestilenti atque arido circa
urbem solo luctari aut in urbe insidentem labem crescentis
in dies fenoris pati?
7.38.8haec agitata occultis coniurationibus
necdum uolgata in omnes consilia inuenit nouus consul
C. Marcius Rutulus, cui Campania sorte prouincia euenerat,
Q. Seruilio collega ad urbem relicto.
7.38.9itaque cum omnia ea,
sicut gesta erant, per tribunos comperta haberet, et aetate et
usu doctus quippe qui iam quartum consul esset dictatorque
et censor fuisset, optimum ratus differendo spem quandocumque
uellent consilii exsequendi militarem impetum
frustrari, rumorem dissipat in iisdem oppidis et anno post
7.38.10praesidia hibernatura—diuisa enim erant per Campaniae
urbes manauerantque a Capua consilia in exercitum omnem.
eo laxamento cogitationibus dato quieuit in praesentia seditio.
ch. 39
7.39.1
consul educto in aestiua milite, dum quietos Samnites
habebat, exercitum purgare missionibus turbulentorum
hominum instituit, aliis emerita dicendo stipendia esse, alios
graues iam aetate aut uiribus parum ualidos;
7.39.2auidam in
commeatus mittebantur, singuli primo, deinde et cohortes
quaedam, quia procul ab domo ac rebus suis hibernassent;
per speciem etiam militarium usuum, cum alii alio mitterentur,
magna pars ablegati.
7.39.3quam multitudinem consul alter
Romae praetorque alias ex aliis fingendo moras retinebat.
7.39.4et primo quidem ignari ludificationis minime inuiti domos
reuisebant; postquam neque reuerti ad signa primos nec
ferme alium quam qui in Campania hibernassent praecipueque
ex his seditionis auctores mitti uiderunt, primum
admiratio, deinde haud dubius timor incessit animos consilia
sua emanasse:
7.39.5iam quaestiones, iam indicia, iam occulta
singulorum supplicia impotensque et crudele consulum ac
patrum in se regnum passuros.
7.39.6haec qui in castris erant
occultis sermonibus serunt, neruos coniurationis electos arte
consulis cernentes.
7.39.7cohors una, cum haud procul Anxure esset, ad Lautulas
saltu angusto inter mare ac montes consedit ad excipiendos
quos consul aliis atque aliis, ut ante dictum est, causis
mittebat.
7.39.8iam ualida admodum numero manus erat nec
quicquam ad iusti exercitus formam praeter ducem deerat.
incompositi itaque praedantes in agrum Albanum perueniunt
et sub iugo Albae Longae castra uallo cingunt.
7.39.9perfecto
inde opere reliquum diei de imperatore sumendo sententiis
decertant, nulli ex praesentibus satis fidentes:
7.39.10quem autem
ab Roma posse exciri? quem patrum aut plebis esse qui aut
se tanto periculo sciens offerat aut cui ex iniuria insanientis
exercitus causa recte committatur?
7.39.11postero die cum eadem
deliberatio teneret, ex praedatoribus uagis quidam compertum
attulerunt T. Quinctium in Tusculano agrum colere,
urbis honorumque immemorem.
7.39.12patriciae hic uir gentis
erat; cui cum militiae magna cum gloria actae finem pes
alter ex uolnere claudus fecisset, ruri agere uitam procul
ambitione ac foro constituit.
7.39.13nomine audito extemplo
agnouere uirum et, quod bene uerteret, acciri iusserunt.
sed parum spei erat uoluntate quicquam facturum; uim
adhiberi ac metum placuit.
7.39.14itaque silentio noctis cum
tectum uillae qui ad id missi erant intrassent, somno grauem
Quinctium oppressum, nihil medium aut imperium atque
honorem aut ubi restitaret mortem ni sequeretur denuntiantes,
in castra pertraxerunt.
7.39.15imperator extemplo adueniens
appellatus, insigniaque honoris exterrito subitae rei miraculo
deferunt et ad urbem ducere iubent.
7.39.16suo magis inde
impetu quam consilio ducis conuolsis signis infesto agmine
ad lapidem octauum uiae, quae nunc Appia est, perueniunt;
7.39.17issentque confestim ad urbem, ni uenire contra exercitum
dictatoremque aduersus se M. Ualerium Coruum dictum
audissent et magistrum equitum L. Aemilium Mamercum.
ch. 40
7.40.1
ubi primum in conspectum uentum est <et> arma signaque
agnouere, extemplo omnibus memoria patriae iras
permulsit.
7.40.2nondum erant tam fortes ad sanguinem ciuilem
nec praeter externa nouerant bella, ultimaque rabies secessio
ab suis habebatur; itaque iam duces, iam milites utrimque
congressus quaerere ac conloquia:
7.40.3Quinctius, quem armorum
etiam pro patria satietas teneret nedum aduersus patriam,
Coruinus omnes caritate ciues, praecipue milites, et ante alios
suum exercitum complexus. <is> ad conloquium processit.
7.40.4cognito ei extemplo haud minore ab aduersariis uerecundia
quam ab suis silentium datum.
'deos' inquit 'immortales, milites, uestros [publicos]
meosque ab urbe proficiscens ita adoraui ueniamque supplex
poposci ut mihi de uobis concordiae partae gloriam non
uictoriam darent.
7.40.5satis fuit eritque unde belli decus pariatur:
hinc pax petenda est. quod deos immortales inter
nuncupanda uota expoposci, eius me compotem uoti uos
facere potestis,
7.40.6si meminisse uoltis non uos in Samnio nec
in Uolscis sed in Romano solo castra habere, si illos colles
quos cernitis patriae uestrae esse, si hunc exercitum ciuium
uestrorum, si me consulem uestrum, cuius ductu auspicioque
priore anno bis legiones Samnitium fudistis, bis castra ui
cepistis.
7.40.7ego sum M. Ualerius Coruus, milites, cuius uos
nobilitatem beneficiis erga uos non iniuriis sensistis, nullius
superbae in uos legis, nullius crudelis senatus consulti
auctor, in omnibus meis imperiis in me seuerior quam in uos.
7.40.8ac si cui genus, si cui sua uirtus, si cui etiam maiestas, si cui
honores subdere spiritus potuerunt, iis eram natus, id specimen
mei dederam, ea aetate consulatum adeptus eram, ut potuerim
tres et uiginti annos natus consul patribus quoque ferox
esse non solum plebi.
7.40.9quod meum factum dictumue consulis
grauius quam tribuni audistis? eodem tenore duo insequentes
consulatus gessi, eodem haec imperiosa dictatura geretur;
ut neque in hos meos et patriae meae milites <sim> mitior
quam in uos—horreo dicere—hostes.
7.40.10ergo uos prius in me
strinxeritis ferrum quam in uos ego; istinc signa canent,
istinc clamor prius incipiet atque impetus, si dimicandum
est.
7.40.11inducite in animum quod non induxerunt patres
auique uestri, non illi qui in Sacrum montem secesserunt,
non hi qui postea Auentinum insederunt.
7.40.12exspectate, dum
uobis singulis, ut olim Coriolano, matres coniugesque crinibus
passis obuiae ab urbe ueniant. tum Uolscorum legiones,
quia Romanum habebant ducem, quieuerunt: uos, Romanus
exercitus, ne destiteritis impio bello.
7.40.13T. Quincti, quocumque
istic loco seu uolens seu inuitus constitisti, si dimicandum
erit, tum tu in nouissimos te recipito; fugeris etiam
honestius tergumque ciui dederis quam pugnaueris contra
patriam.
7.40.14nunc ad pacificandum bene atque honeste inter
primos stabis et conloquii huius salutaris interpres fueris.
postulate aequa et ferte; quamquam uel iniquis standum est
potius quam impias inter nos conseramus manus.'
7.40.15T. Quinctius plenus lacrimarum ad suos uersus 'me quoque'
inquit, 'milites, si quis usus mei est, meliorem pacis
quam belli habetis ducem.
7.40.16non enim illa modo Uolscus
aut Samnis sed Romanus uerba fecit, uester consul, uester
imperator, milites, cuius auspicia pro uobis experti nolite
aduersus uos uelle experiri.
7.40.17qui pugnarent uobiscum
infestius, et alios duces senatus habuit: qui maxime uobis,
suis militibus, parceret, cui plurimum uos, imperatori uestro,
crederetis, eum elegit.
7.40.18pacem etiam qui uincere possunt
uolunt: quid nos uelle oportet?
7.40.19quin omissis ira et spe,
fallacibus auctoribus, nos ipsos nostraque omnia cognitae
permittimus fidei?'
ch. 41
7.41.1
approbantibus clamore cunctis T.
Quinctius ante signa progressus in potestate dictatoris milites
fore dixit; orauit ut causam miserorum ciuium susciperet
susceptamque eadem fide qua rem publicam administrare
solitus esset tueretur:
7.41.2sibi se priuatim nihil cauere; nolle
alibi quam in innocentia spem habere; militibus cauendum,
quod apud patres semel plebi, iterum legionibus cautum sit
ne fraudi secessio esset.
7.41.3Quinctio conlaudato, ceteris bonum animum habere iussis,
dictator equo citato ad urbem reuectus auctoribus patribus
tulit ad populum in luco Petelino ne cui militum fraudi
secessio esset. orauit etiam bona uenia Quirites ne quis
eam rem ioco serioue cuiquam exprobraret.
7.41.4lex quoque
sacrata militaris lata est ne cuius militis scripti nomen nisi
ipso uolente deleretur; additumque legi ne quis, ubi tribunus
militum fuisset, postea ordinum ductor esset.
7.41.5id
propter P. Salonium postulatum est ab coniuratis, qui alternis
prope annis et tribunus militum et primus centurio erat,
quem nunc primi pili appellant.
7.41.6huic infensi milites erant,
quod semper aduersatus nouis consiliis fuisset et, ne particeps
eorum esset, [qui] ab Lautulis fugisse[n]t.
7.41.7itaque
cum hoc unum propter Salonium ab senatu non impetraretur,
tum Salonius obtestatus patres conscriptos ne suum
honorem pluris quam concordiam ciuitatis aestimarent,
perpulit ut id quoque ferretur.
7.41.8aeque impotens postulatum
fuit ut de stipendio equitum—merebant autem triplex ea
tempestate—aera demerentur, quod aduersati coniurationi
fuissent.
ch. 42
7.42.1
praeter haec inuenio apud quosdam L. Genucium tribunum
plebis tulisse ad plebem ne fenerare liceret;
7.42.2item aliis
plebi scitis cautum ne quis eundem magistratum intra decem
annos caperet neu duos magistratus uno anno gereret utique
liceret consules ambos plebeios creari. quae si omnia
concessa sunt plebi, apparet haud paruas uires defectionem
habuisse.
7.42.3aliis annalibus proditum est neque dictatorem
Ualerium dictum sed per consules omnem rem actam neque
antequam Romam ueniretur sed Romae eam multitudinem
coniuratorum ad arma consternatam esse
7.42.4nec in T. Quincti
uillam sed in aedes C. Manli nocte impetum factum eumque
a coniuratis comprehensum ut dux fieret; inde ad quartum
lapidem profectos loco munito consedisse;
7.42.5nec ab
ducibus mentionem concordiae ortam sed repente, eum in
aciem armati exercitus processissent,
7.42.6salutationem factam et
permixtos dextras iungere ac complecti inter se lacrimantes
milites coepisse coactosque consules, cum uiderent auersos
a dimicatione militum animos, rettulisse ad patres de concordia
reconcilianda.
7.42.7adeo nihil praeterquam seditionem
fuisse eamque compositam inter antiquos rerum auctores
constat.
7.42.8et huius fama seditionis et susceptum cum Samnitibus
graue bellum aliquot populos ab Romana societate auertit,
et praeter Latinorum infidum iam diu foedus Priuernates
etiam Norbam atque Setiam, finitimas colonias Romanas,
incursione subita depopulati sunt.