Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.1.1 | Liv. 7.1.10 (English) | >>Liv. 7.2.9 |
7.1.7inde L . Genucio et Q . Seruilio consulibus et ab seditione
et a bello quietis rebus , ne quando a metu ac periculis uacarent ,
pestilentia ingens orta .
censorem , aedilem curulem ,
tres tribunos plebis mortuos ferunt , pro portione et ex multitudine
alia multa funera fuisse ; maximeque eam pestilentiam
insignem mors quam matura tam acerba M . Furi fecit .
fuit
enim uere uir unicus in omni fortuna , princeps pace belloque
priusquam exsulatum iret , clarior in exsilio , uel desiderio
ciuitatis quae capta absentis implorauit opem uel felicitate
qua restitutus in patriam secum patriam ipsam restituit ;
7.1.10par
deinde per quinque et uiginti annos —tot enim postea uixit —
titulo tantae gloriae fuit dignusque habitus quem secundum
a Romulo conditorem urbis Romanae ferrent .
7.1.8
7.1.9
ch. 2
7.2.1
7.2.2
7.2.3
7.2.4
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.1.1 | Liv. 7.1.10 (English) | >>Liv. 7.2.9 |