7.11.8egregie cum ab dictatore tum
ab consule res gesta est. et consul alter Fabius proeliis
primum paruis, postremo una insigni pugna, cum hostes
totis adorti copiis essent, Hernicos deuincit.
7.11.9dictator consulibus
in senatu et apud populum magnifice conlaudatis et
suarum quoque rerum illis remisso honore dictatura se abdicauit.
Poetelius de Gallis Tiburtibusque geminum triumphum
egit: Fabio satis uisum ut ouans urbem iniret.
7.11.10inridere Poeteli triumphum Tiburtes: ubi enim eum
secum acie conflixisse? spectatores paucos fugae trepidationisque
Gallorum extra portas egressos, postquam in se
quoque fieri impetum uiderint et sine discrimine obuios
caedi, recepisse se intra urbem;
7.11.11eam rem triumpho dignam
uisam Romanis. ne nimis mirum magnumque censerent
tumultum exciere in hostium portis, maiorem ipsos trepidationem
ante moenia sua uisuros.
ch. 12
7.12.1
itaque insequenti anno
M. Popilio Laenate Cn. Manlio consulibus primo silentio
noctis ab Tibure agmine infesto profecti ad urbem Romam
uenerunt.
7.12.2terrorem repente ex somno excitatis subita res
et nocturnus pauor praebuit, ad hoc multorum inscitia, qui
aut unde hostes aduenissent;
7.12.3conclamatum tamen celeriter
ad arma est et portae stationibus murique praesidiis firmati.
et ubi prima lux mediocrem multitudinem ante moenia
neque alium quam Tiburtem hostem ostendit, duabus portis
egressi consules utrimque aciem subeuntium iam muros
adgrediuntur;
7.12.4apparuitque occasione magis quam uirtute
fretos uenisse: adeo uix primum impetum Romanorum
sustinuere. quin etiam bono fuisse Romanis aduentum
eorum constabat orientemque iam seditionem inter patres et
plebem metu tam propinqui belli compressam.