Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.10.11 Liv. 7.11.6 (English) >>Liv. 7.12.3

7.11.3ad quorum auxilium cum Galli ex Campania redissent, foedae populationes in Labicano Tusculanoque et Albano agro haud dubie Tiburtibus ducibus sunt factae;

7.11.4et, cum aduersus Tiburtem hostem duce consule contenta res publica esset, Gallicus tumultus dictatorem creari coegit. creatus Q. Seruilius Ahala T. Quinctium magistrum equitum dixit et ex auctoritate patrum, si prospere id bellum euenisset, ludos magnos uouit.

7.11.5dictator ad continendos proprio bello Tiburtes consulari exercitu iusso manere, omnes iuniores nullo detractante militiam sacramento adegit.

7.11.6pugnatum haud procul porta Collina est totius uiribus urbis in conspectu parentum coniugumque ac liberorum; quae magna etiam absentibus hortamenta animi tum subiecta oculis simul uerecundia misericordiaque militem accendebant.

7.11.7magna utrimque edita caede auertitur tandem acies Gallorum. fuga Tibur sicut arcem belli Gallici petunt; palati a consule Poetelio haud procul Tibure excepti, egressis ad opem ferendam Tiburtibus, simul cum iis intra portas compelluntur.

7.11.8egregie cum ab dictatore tum ab consule res gesta est. et consul alter Fabius proeliis primum paruis, postremo una insigni pugna, cum hostes totis adorti copiis essent, Hernicos deuincit.

7.11.9dictator consulibus in senatu et apud populum magnifice conlaudatis et suarum quoque rerum illis remisso honore dictatura se abdicauit. Poetelius de Gallis Tiburtibusque geminum triumphum egit: Fabio satis uisum ut ouans urbem iniret.

7.11.10inridere Poeteli triumphum Tiburtes: ubi enim eum secum acie conflixisse? spectatores paucos fugae trepidationisque Gallorum extra portas egressos, postquam in se quoque fieri impetum uiderint et sine discrimine obuios caedi, recepisse se intra urbem;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.10.11 Liv. 7.11.6 (English) >>Liv. 7.12.3

Powered by PhiloLogic