Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.11.1 | Liv. 7.11.9 (English) | >>Liv. 7.12.6 |
7.11.6pugnatum haud procul porta Collina est totius
uiribus urbis in conspectu parentum coniugumque ac liberorum ;
quae magna etiam absentibus hortamenta animi tum
subiecta oculis simul uerecundia misericordiaque militem
accendebant .
magna utrimque edita caede auertitur tandem
acies Gallorum . fuga Tibur sicut arcem belli Gallici
petunt ; palati a consule Poetelio haud procul Tibure excepti ,
egressis ad opem ferendam Tiburtibus , simul cum iis
intra portas compelluntur .
egregie cum ab dictatore tum
ab consule res gesta est . et consul alter Fabius proeliis
primum paruis , postremo una insigni pugna , cum hostes
totis adorti copiis essent , Hernicos deuincit .
dictator consulibus
in senatu et apud populum magnifice conlaudatis et
suarum quoque rerum illis remisso honore dictatura se abdicauit .
Poetelius de Gallis Tiburtibusque geminum triumphum
egit : Fabio satis uisum ut ouans urbem iniret .
inridere Poeteli triumphum Tiburtes : ubi enim eum
secum acie conflixisse ? spectatores paucos fugae trepidationisque
Gallorum extra portas egressos , postquam in se
quoque fieri impetum uiderint et sine discrimine obuios
caedi , recepisse se intra urbem ;
7.11.11eam rem triumpho dignam
uisam Romanis . ne nimis mirum magnumque censerent
tumultum exciere in hostium portis , maiorem ipsos trepidationem
ante moenia sua uisuros .
7.11.7
7.11.8
7.11.9
7.11.10
ch. 12
7.12.1
7.12.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.11.1 | Liv. 7.11.9 (English) | >>Liv. 7.12.6 |