ch. 12
7.12.1
itaque insequenti anno
M. Popilio Laenate Cn. Manlio consulibus primo silentio
noctis ab Tibure agmine infesto profecti ad urbem Romam
uenerunt.
7.12.2terrorem repente ex somno excitatis subita res
et nocturnus pauor praebuit, ad hoc multorum inscitia, qui
aut unde hostes aduenissent;
7.12.3conclamatum tamen celeriter
ad arma est et portae stationibus murique praesidiis firmati.
et ubi prima lux mediocrem multitudinem ante moenia
neque alium quam Tiburtem hostem ostendit, duabus portis
egressi consules utrimque aciem subeuntium iam muros
adgrediuntur;
7.12.4apparuitque occasione magis quam uirtute
fretos uenisse: adeo uix primum impetum Romanorum
sustinuere. quin etiam bono fuisse Romanis aduentum
eorum constabat orientemque iam seditionem inter patres et
plebem metu tam propinqui belli compressam.
7.12.5alius aduentus hostium fuit [proximo bello] agris [quam]
terribilior [urbi]:
7.12.6populabundi Tarquinienses fines Romanos,
maxime qua ex parte Etruriam adiacent, peragrauere
rebusque nequiquam repetitis noui consules C. Fabius et
C. Plautius iussu populi bellum indixere; Fabioque ea prouincia,
Plautio Hernici euenere.
7.12.7Gallici quoque belli fama increbrescebat. sed inter multos
terrores solacio fuit pax Latinis petentibus data et magna
uis militum ab his ex foedere uetusto, quod multis intermiserant
annis, accepta.
7.12.8quo praesidio cum fulta res
Romana esset, leuius fuit quod Gallos mox Praeneste uenisse
atque inde circa Pedum consedisse auditum est.
7.12.9dictatorem
dici C. Sulpicium placuit; consul ad id accitus C. Plautius
dixit; magister equitum dictatori additus M. Ualerius. hi
robora militum ex duobus consularibus exercitibus electa
aduersus Gallos duxerunt.
7.12.10lentius id aliquanto bellum
quam parti utrique placebat fuit. cum primo Galli tantum
auidi certaminis fuissent, deinde Romanus miles ruendo in
arma ac dimicationem aliquantum Gallicam ferociam uinceret,
7.12.11dictatori neutiquam placebat, quando nulla cogeret
res, fortunae se committere aduersus hostem, quem tempus
deteriorem in dies faceret, locis alienis sine praeparato commeatu,
sine firmo munimento morantem, ad hoc iis corporibus
animisque quorum omnis in impetu uis esset, parua
eadem languesceret mora.
7.12.12his consiliis dictator bellum trahebat grauemque edixerat
poenam, si quis iniussu in hostem pugnasset. milites aegre
id patientes primo in stationibus uigiliisque inter se dictatorem
sermonibus carpere, interdum patres communiter
increpare quod non iussissent per consules geri bellum:
7.12.13electum esse eximium imperatorem, unicum ducem, qui nihil
agenti sibi de caelo deuolaturam in sinum uictoriam censeat.
eadem deinde haec interdiu propalam ac ferociora his
iactare: se iniussu imperatoris aut dimicaturos aut agmine
Romam ituros.
7.12.14immiscerique militibus centuriones nec in
circulis modo fremere sed iam in principiis ac praetorio in
unum sermones confundi atque in contionis magnitudinem
crescere turba et uociferari ex omnibus locis ut extemplo
ad dictatorem iretur; uerba pro exercitu faceret Sex. Tullius,
ut uirtute eius dignum esset.