Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.12.6 | Liv. 7.12.13 (English) | >>Liv. 7.13.6 |
7.12.11dictatori neutiquam placebat , quando nulla cogeret
res , fortunae se committere aduersus hostem , quem tempus
deteriorem in dies faceret , locis alienis sine praeparato commeatu ,
sine firmo munimento morantem , ad hoc iis corporibus
animisque quorum omnis in impetu uis esset , parua
eadem languesceret mora .
his consiliis dictator bellum trahebat grauemque edixerat
poenam , si quis iniussu in hostem pugnasset . milites aegre
id patientes primo in stationibus uigiliisque inter se dictatorem
sermonibus carpere , interdum patres communiter
increpare quod non iussissent per consules geri bellum :
7.12.13electum esse eximium imperatorem , unicum ducem , qui nihil
agenti sibi de caelo deuolaturam in sinum uictoriam censeat .
eadem deinde haec interdiu propalam ac ferociora his
iactare : se iniussu imperatoris aut dimicaturos aut agmine
Romam ituros .
immiscerique militibus centuriones nec in
circulis modo fremere sed iam in principiis ac praetorio in
unum sermones confundi atque in contionis magnitudinem
crescere turba et uociferari ex omnibus locis ut extemplo
ad dictatorem iretur ; uerba pro exercitu faceret Sex . Tullius ,
ut uirtute eius dignum esset .
7.12.12
7.12.14
ch. 13
7.13.1
7.13.2
7.13.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.12.6 | Liv. 7.12.13 (English) | >>Liv. 7.13.6 |