Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.12.1 | Liv. 7.12.9 (English) | >>Liv. 7.13.1 |
7.12.6populabundi Tarquinienses fines Romanos ,
maxime qua ex parte Etruriam adiacent , peragrauere
rebusque nequiquam repetitis noui consules C . Fabius et
C . Plautius iussu populi bellum indixere ; Fabioque ea prouincia ,
Plautio Hernici euenere .
Gallici quoque belli fama increbrescebat . sed inter multos
terrores solacio fuit pax Latinis petentibus data et magna
uis militum ab his ex foedere uetusto , quod multis intermiserant
annis , accepta .
quo praesidio cum fulta res
Romana esset , leuius fuit quod Gallos mox Praeneste uenisse
atque inde circa Pedum consedisse auditum est .
dictatorem
dici C . Sulpicium placuit ; consul ad id accitus C . Plautius
dixit ; magister equitum dictatori additus M . Ualerius . hi
robora militum ex duobus consularibus exercitibus electa
aduersus Gallos duxerunt .
lentius id aliquanto bellum
quam parti utrique placebat fuit . cum primo Galli tantum
auidi certaminis fuissent , deinde Romanus miles ruendo in
arma ac dimicationem aliquantum Gallicam ferociam uinceret ,
7.12.11dictatori neutiquam placebat , quando nulla cogeret
res , fortunae se committere aduersus hostem , quem tempus
deteriorem in dies faceret , locis alienis sine praeparato commeatu ,
sine firmo munimento morantem , ad hoc iis corporibus
animisque quorum omnis in impetu uis esset , parua
eadem languesceret mora .
his consiliis dictator bellum trahebat grauemque edixerat
poenam , si quis iniussu in hostem pugnasset . milites aegre
id patientes primo in stationibus uigiliisque inter se dictatorem
sermonibus carpere , interdum patres communiter
increpare quod non iussissent per consules geri bellum :
7.12.7
7.12.8
7.12.9
7.12.10
7.12.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.12.1 | Liv. 7.12.9 (English) | >>Liv. 7.13.1 |