Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.13.5 Liv. 7.13.10 (English) >>Liv. 7.14.6

7.13.8sin autem non tuum istuc sed publicum est consilium, et consensus aliqui patrum, non Gallicum bellum, nos ab urbe, a penatibus nostris ablegatos tenet, quaeso, ut ea quae dicam non a militibus imperatori dicta censeas sed a plebe patribusquae si, ut uos uestra habeatis consilia, sic se sua habituram dicat,

7.13.9quis tandem suscenseat?—milites nos esse non seruos uestros, ad bellum non in exsilium missos; si quis det signum, in aciem educat, ut uiris ac Romanis dignum sit, pugnaturos: si nihil armis opus sit, otium Romae potius quam in castris acturos.

7.13.10haec dicta sint patribus. te, imperator, milites tui oramus ut nobis pugnandi copiam facias; cum uincere cupimus, tum te duce uincere, tibi lauream insignem deferre, tecum triumphantes urbem inire, tuum sequentes currum Iouis optimi maximi templum gra

7.13.11tantes ouantesque adire.' orationem Tulli exceperunt preces multitudinis et undique, ut signum daret, ut capere arma iuberet, clamabant.

ch. 14 7.14.1 dictator quamquam rem bonam exemplo haud probabili actam censebat tamen facturum quod milites uellent, <in>

7.14.2se recepit Tulliumque secreto quaenam haec res sit aut quo acta more percontatur. Tullius magno opere a dictatore petere ne se oblitum disciplinae militaris, ne sui neue imperatoriae maiestatis crederet; multitudini concitatae, quae ferme auctoribus similis esset, non subtraxisse se ducem ne quis alius, quales mota creare multitudo soleret, exsisteret;

7.14.3nam se quidem nihil non arbitrio imperatoris acturum. illi quoque tamen uidendum magno opere esse ut exercitum in potestate haberet; differri non posse adeo concitatos animos; ipsos sibi locum ac tempus pugnandi sumpturos, si ab imperatore non detur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.13.5 Liv. 7.13.10 (English) >>Liv. 7.14.6

Powered by PhiloLogic