Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.12.12 Liv. 7.13.5 (English) >>Liv. 7.13.11

7.13.2is praecedens militum agmen ad tribunal pergit mirantique Sulpicio non turbam magis quam turbae principem Tullium,

7.13.3imperiis oboedientissimum militem, 'si licet, dictator' inquit, 'condemnatum se uniuersus exercitus a te ignauiae ratus et prope ignominiae causa destitutum sine armis orauit me ut suam causam apud te agerem.

7.13.4equidem, sicubi loco cessum, si terga data hosti, si signa foede amissa obici nobis possent, tamen hoc a te impetrari aequum censerem ut nos uirtute culpam nostram corrigere et abolere flagitii memoriam noua gloria patereris.

7.13.5etiam ad Alliam fusae legiones eandem quam per pauorem amiserant patriam profectae postea a Ueiis uirtute reciperauere. nobis deum benignitate, felicitate tua populique Romani, et res et gloria est integra;

7.13.6quamquam de gloria uix dicere ausim, si nos et hostes haud secus quam feminas abditos intra uallum omnibus contumeliis eludunt, et tu imperator nosterquod aegrius patimurexercitum tuum sine animis, sine armis, sine manibus iudicas esse et, priusquam expertus nos esses, de nobis ita desperasti ut te mancorum ac debilium ducem iudicares esse.

7.13.7quid enim aliud esse causae credamus, cur ueteranus dux, fortissimus bello, compressis, quod aiunt, manibus sedeas? utcumque enim se habet res, te de nostra uirtute dubitasse uideri quam nos de tua uerius est.

7.13.8sin autem non tuum istuc sed publicum est consilium, et consensus aliqui patrum, non Gallicum bellum, nos ab urbe, a penatibus nostris ablegatos tenet, quaeso, ut ea quae dicam non a militibus imperatori dicta censeas sed a plebe patribusquae si, ut uos uestra habeatis consilia, sic se sua habituram dicat,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.12.12 Liv. 7.13.5 (English) >>Liv. 7.13.11

Powered by PhiloLogic