Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.13 Liv. 7.14 (English) >>Liv. 7.15

ch. 14 7.14.1 dictator quamquam rem bonam exemplo haud probabili actam censebat tamen facturum quod milites uellent, <in>

7.14.2se recepit Tulliumque secreto quaenam haec res sit aut quo acta more percontatur. Tullius magno opere a dictatore petere ne se oblitum disciplinae militaris, ne sui neue imperatoriae maiestatis crederet; multitudini concitatae, quae ferme auctoribus similis esset, non subtraxisse se ducem ne quis alius, quales mota creare multitudo soleret, exsisteret;

7.14.3nam se quidem nihil non arbitrio imperatoris acturum. illi quoque tamen uidendum magno opere esse ut exercitum in potestate haberet; differri non posse adeo concitatos animos; ipsos sibi locum ac tempus pugnandi sumpturos, si ab imperatore non detur.

7.14.4dum haec loquuntur, iumenta forte pascentia extra uallum Gallo abigenti duo milites Romani ademerunt. in eos saxa coniecta a Gallis; deinde ab Romana statione clamor ortus ac procursum utrimque est.

7.14.5iamque haud procul iusto proelio res erat, ni celeriter diremptum certamen per centuriones esset; adfirmata certe eo casu Tulli apud dictatorem fides est; nec recipiente iam dilationem re, in posterum diem edicitur acie pugnaturos.

7.14.6dictator tamen, ut qui magis animis quam uiribus fretus ad certamen descenderet, omnia circumspicere atque agitare coepit ut arte aliqua terrorem hostibus incuteret. sollerti animo rem nouam excogitat, qua deinde multi nostri atque externi imperatores, nostra quoque quidam aetate, usi sunt:

7.14.7mulis strata detrahi iubet binisque tantum centunculis relictis agasones partim captiuis, partim aegrorum armis ornatos imponit.

7.14.8his fere mille effectis centum admiscet equites et nocte super castra in montes euadere ac siluis se occultare iubet neque inde ante mouere quam ab se acceperint signum.

7.14.9ipse, ubi inluxit, in radicibus montium extendere aciem coepit sedulo,

7.14.10ut aduersus montes consisteret hostis, instructo uani terroris apparatu, qui quidem terror plus paene ueris uiribus profuit. primo credere duces Gallorum non descensuros in aequum Romanos; deinde, ubi degressos repente uiderunt, et ipsi auidi certaminis in proelium ruunt priusque pugna coepit quam signum ab ducibus daretur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.13 Liv. 7.14 (English) >>Liv. 7.15

Powered by PhiloLogic