Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.13.9 | Liv. 7.14.5 (English) | >>Liv. 7.15.1 |
7.14.2se recepit Tulliumque secreto quaenam haec res sit aut quo
acta more percontatur . Tullius magno opere a dictatore
petere ne se oblitum disciplinae militaris , ne sui neue imperatoriae
maiestatis crederet ; multitudini concitatae , quae
ferme auctoribus similis esset , non subtraxisse se ducem ne
quis alius , quales mota creare multitudo soleret , exsisteret ;
7.14.3nam se quidem nihil non arbitrio imperatoris acturum . illi
quoque tamen uidendum magno opere esse ut exercitum in
potestate haberet ; differri non posse adeo concitatos animos ;
ipsos sibi locum ac tempus pugnandi sumpturos , si ab imperatore
non detur .
dum haec loquuntur , iumenta forte
pascentia extra uallum Gallo abigenti duo milites Romani
ademerunt . in eos saxa coniecta a Gallis ; deinde ab
Romana statione clamor ortus ac procursum utrimque est .
iamque haud procul iusto proelio res erat , ni celeriter diremptum
certamen per centuriones esset ; adfirmata certe
eo casu Tulli apud dictatorem fides est ; nec recipiente iam
dilationem re , in posterum diem edicitur acie pugnaturos .
dictator tamen , ut qui magis animis quam uiribus fretus
ad certamen descenderet , omnia circumspicere atque agitare
coepit ut arte aliqua terrorem hostibus incuteret . sollerti
animo rem nouam excogitat , qua deinde multi nostri atque
externi imperatores , nostra quoque quidam aetate , usi sunt :
7.14.7mulis strata detrahi iubet binisque tantum centunculis relictis
agasones partim captiuis , partim aegrorum armis ornatos
imponit .
his fere mille effectis centum admiscet equites et
nocte super castra in montes euadere ac siluis se occultare
iubet neque inde ante mouere quam ab se acceperint signum .
7.14.4
7.14.5
7.14.6
7.14.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.13.9 | Liv. 7.14.5 (English) | >>Liv. 7.15.1 |