ch. 15
7.15.1
acrius inuasere Galli dextrum cornu; neque sustineri
potuissent, ni forte eo loco dictator fuisset, Sex. Tullium
nomine increpans rogitansque sicine pugnaturos milites
spopondisset?
7.15.2ubi illi clamores sint arma poscentium, ubi
minae iniussu imperatoris proelium inituros? en ipsum
imperatorem clara uoce uocare ad proelium et ire armatum
ante prima signa; ecquis sequeretur eorum qui modo ducturi
fuerint, in castris feroces, in acie pauidi?
7.15.3uera audiebant;
itaque tantos pudor stimulos admouit, ut ruerent in hostium
tela alienatis a memoria periculi animis. hic primo impetus
prope uecors turbauit hostes, eques deinde emissus turbatos
auertit.
7.15.4ipse dictator, post quam labantem una parte uidit
aciem, signa in laeuum cornu confert, quo turbam hostium
congregari cernebat, et iis qui in monte erant signum quod
conuenerat dedit.
7.15.5ubi inde quoque nouus clamor ortus et
tendere obliquo monte ad castra Gallorum uisi sunt, tum
metu ne excluderentur omissa pugna est cursuque effuso ad
castra ferebantur.
7.15.6ubi cum occurrisset eis M. Ualerius
magister equitum, qui profligato dextro cornu obequitabat
hostium munimentis, ad montes siluasque uertunt fugam
plurimique ibi a fallaci equitum specie agasonibusque excepti
sunt;
7.15.7et eorum, quos pauor pertulerat in siluas, atrox
caedes post sedatum proelium fuit.
7.15.8nec alius post M. Furium
quam C. Sulpicius iustiorem de Gallis egit triumphum. auri
quoque ex Gallicis spoliis satis magnum pondus saxo quadrato
saeptum in Capitolio sacrauit.
7.15.9eodem anno et a consulibus uario euentu bellatum; nam
Hernici a C. Plautio deuicti subactique sunt, Fabius collega
eius incaute atque inconsulte aduersus Tarquinienses pugnauit.
7.15.10nec in acie tantum ibi cladis acceptum quam quod
trecentos septem milites Romanos captos Tarquinienses
immolarunt; qua foeditate supplicii aliquanto ignominia
populi Romani insignitior fuit.
7.15.11accessit ad eam cladem et
uastatio Romani agri, quam Priuernates, Ueliterni deinde,
incursione repentina fecerunt.
eodem anno duae tribus, Pomptina et Publilia, additae;
7.15.12ludi uotiui, quos M. Furius dictator uouerat, facti; et de ambitu
ab C. Poetelio tribuno plebis auctoribus patribus tum
primum ad populum latum est;
7.15.13eaque rogatione nouorum
maxime hominum ambitionem, qui nundinas et conciliabula
obire soliti erant, compressam credebant.