Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.14.7 Liv. 7.15.5 (English) >>Liv. 7.15.13

7.15.2ubi illi clamores sint arma poscentium, ubi minae iniussu imperatoris proelium inituros? en ipsum imperatorem clara uoce uocare ad proelium et ire armatum ante prima signa; ecquis sequeretur eorum qui modo ducturi fuerint, in castris feroces, in acie pauidi?

7.15.3uera audiebant; itaque tantos pudor stimulos admouit, ut ruerent in hostium tela alienatis a memoria periculi animis. hic primo impetus prope uecors turbauit hostes, eques deinde emissus turbatos auertit.

7.15.4ipse dictator, post quam labantem una parte uidit aciem, signa in laeuum cornu confert, quo turbam hostium congregari cernebat, et iis qui in monte erant signum quod conuenerat dedit.

7.15.5ubi inde quoque nouus clamor ortus et tendere obliquo monte ad castra Gallorum uisi sunt, tum metu ne excluderentur omissa pugna est cursuque effuso ad castra ferebantur.

7.15.6ubi cum occurrisset eis M. Ualerius magister equitum, qui profligato dextro cornu obequitabat hostium munimentis, ad montes siluasque uertunt fugam plurimique ibi a fallaci equitum specie agasonibusque excepti sunt;

7.15.7et eorum, quos pauor pertulerat in siluas, atrox caedes post sedatum proelium fuit.

7.15.8nec alius post M. Furium quam C. Sulpicius iustiorem de Gallis egit triumphum. auri quoque ex Gallicis spoliis satis magnum pondus saxo quadrato saeptum in Capitolio sacrauit.

7.15.9eodem anno et a consulibus uario euentu bellatum; nam Hernici a C. Plautio deuicti subactique sunt, Fabius collega eius incaute atque inconsulte aduersus Tarquinienses pugnauit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.14.7 Liv. 7.15.5 (English) >>Liv. 7.15.13

Powered by PhiloLogic