Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.14.9 | Liv. 7.15.7 (English) | >>Liv. 7.16.3 |
7.15.4ipse dictator , post quam labantem una parte uidit
aciem , signa in laeuum cornu confert , quo turbam hostium
congregari cernebat , et iis qui in monte erant signum quod
conuenerat dedit .
ubi inde quoque nouus clamor ortus et
tendere obliquo monte ad castra Gallorum uisi sunt , tum
metu ne excluderentur omissa pugna est cursuque effuso ad
castra ferebantur .
ubi cum occurrisset eis M . Ualerius
magister equitum , qui profligato dextro cornu obequitabat
hostium munimentis , ad montes siluasque uertunt fugam
plurimique ibi a fallaci equitum specie agasonibusque excepti
sunt ;
7.15.7et eorum , quos pauor pertulerat in siluas , atrox
caedes post sedatum proelium fuit .
nec alius post M . Furium
quam C . Sulpicius iustiorem de Gallis egit triumphum . auri
quoque ex Gallicis spoliis satis magnum pondus saxo quadrato
saeptum in Capitolio sacrauit .
eodem anno et a consulibus uario euentu bellatum ; nam
Hernici a C . Plautio deuicti subactique sunt , Fabius collega
eius incaute atque inconsulte aduersus Tarquinienses pugnauit .
7.15.10nec in acie tantum ibi cladis acceptum quam quod
trecentos septem milites Romanos captos Tarquinienses
immolarunt ; qua foeditate supplicii aliquanto ignominia
populi Romani insignitior fuit .
accessit ad eam cladem et
uastatio Romani agri , quam Priuernates , Ueliterni deinde ,
incursione repentina fecerunt .
eodem anno duae tribus , Pomptina et Publilia , additae ;
7.15.12ludi uotiui , quos M . Furius dictator uouerat , facti ; et de ambitu
ab C . Poetelio tribuno plebis auctoribus patribus tum
primum ad populum latum est ;
7.15.5
7.15.6
7.15.8
7.15.9
7.15.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.14.9 | Liv. 7.15.7 (English) | >>Liv. 7.16.3 |