Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.15.6 Liv. 7.16.2 (English) >>Liv. 7.16.9

7.15.12ludi uotiui, quos M. Furius dictator uouerat, facti; et de ambitu ab C. Poetelio tribuno plebis auctoribus patribus tum primum ad populum latum est;

7.15.13eaque rogatione nouorum maxime hominum ambitionem, qui nundinas et conciliabula obire soliti erant, compressam credebant.

ch. 16 7.16.1 haud aeque laeta patribus insequenti anno C. Marcio Cn. Manlio consulibus de unciario fenore a M. Duillio L. Menenio tribunis plebis rogatio est perlata; et plebs aliquanto eam cupidius sciuit [accepit].

7.16.2ad bella noua priore anno destinata Falisci quoque hostes exorti duplici crimine quod et cum Tarquiniensibus iuuentus eorum militauerat et eos qui Falerios perfugerant cum male pugnatum est, repetentibus fetialibus Romanis non reddiderant.

7.16.3ea prouincia Cn. Manlio obuenit. Marcius exercitum in agrum Priuernatem, integrum pace longinqua, induxit militemque praeda impleuit. ad copiam rerum addidit munificentiam, quod nihil in publicum secernendo augenti rem priuatam militi fauit.

7.16.4Priuernates cum ante moenia sua castris permunitis consedissent, uocatis ad contionem militibus 'castra nunc' inquit 'uobis hostium urbemque praedae do, si mihi pollicemini uos fortiter in acie operam nauaturos

7.16.5nec praedae magis quam pugnae paratos esse.' signum poscunt ingenti clamore celsique et spe haud dubia feroces in proelium uadunt. ibi ante signa Sex. Tullius, de quo ante dictum est, exclamat 'adspice, imperator' inquit, 'quemadmodum exercitus tuus tibi promissa praestet', piloque posito stricto gladio in hostem impetum facit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.15.6 Liv. 7.16.2 (English) >>Liv. 7.16.9

Powered by PhiloLogic