Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.15.10 Liv. 7.16.5 (English) >>Liv. 7.17.4

7.16.2ad bella noua priore anno destinata Falisci quoque hostes exorti duplici crimine quod et cum Tarquiniensibus iuuentus eorum militauerat et eos qui Falerios perfugerant cum male pugnatum est, repetentibus fetialibus Romanis non reddiderant.

7.16.3ea prouincia Cn. Manlio obuenit. Marcius exercitum in agrum Priuernatem, integrum pace longinqua, induxit militemque praeda impleuit. ad copiam rerum addidit munificentiam, quod nihil in publicum secernendo augenti rem priuatam militi fauit.

7.16.4Priuernates cum ante moenia sua castris permunitis consedissent, uocatis ad contionem militibus 'castra nunc' inquit 'uobis hostium urbemque praedae do, si mihi pollicemini uos fortiter in acie operam nauaturos

7.16.5nec praedae magis quam pugnae paratos esse.' signum poscunt ingenti clamore celsique et spe haud dubia feroces in proelium uadunt. ibi ante signa Sex. Tullius, de quo ante dictum est, exclamat 'adspice, imperator' inquit, 'quemadmodum exercitus tuus tibi promissa praestet', piloque posito stricto gladio in hostem impetum facit.

7.16.6sequuntur Tullium antesignani omnes primoque impetu auertere hostem; fusum inde ad oppidum persecuti, cum iam scalas moenibus admouerent, in deditionem urbem acceperunt. triumphus de Priuernatibus actus.

7.16.7ab altero consule nihil memorabile gestum, nisi quod legem nouo exemplo ad Sutrium in castris tributim de uicensima eorum qui manumitterentur tulit. patres, quia ea lege haud paruum uectigal inopi aerario additum esset, auctores fuerunt;

7.16.8ceterum tribuni plebis, non tam lege quam exemplo moti, ne quis postea populum seuocaret, capite sanxerunt: nihil enim non per milites iuratos in consulis uerba, quamuis perniciosum populo, si id liceret, ferri posse.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.15.10 Liv. 7.16.5 (English) >>Liv. 7.17.4

Powered by PhiloLogic