Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.17.2 Liv. 7.17.10 (English) >>Liv. 7.18.5

7.17.7id uero patribus indignum uideri etiam dictaturam iam in promiscuo esse; omnique ope impediebant ne quid dictatori ad id bellum decerneretur parareturue. eo promptius cuncta ferente dictatore populus iussit.

7.17.8profectus ab urbe utraque parte Tiberis, ratibus exercitu, quocumque fama hostium ducebat, traiecto multos populatores agrorum uagos palantes oppressit;

7.17.9castra quoque necopinato adgressus cepit et octo milibus hostium captis, ceteris aut caesis aut ex agro Romano fugatis sine auctoritate patrum populi iussu triumphauit.

7.17.10quia nec per dictatorem plebeium nec per consulem comitia consularia haberi uolebant et alter consul Fabius bello retinebatur, res ad interregnum redit.

7.17.11interreges deinceps Q. Seruilius Ahala M. Fabius Cn. Manlius C. Fabius C. Sulpicius L. Aemilius Q. Seruilius M. Fabius Ambustus.

7.17.12in secundo interregno orta contentio est, quod duo patricii consules creabantur, intercedentibusque tribunis interrex Fabius aiebat in duodecim tabulis legem esse ut, quodcumque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset;

7.17.13iussum populi et suffragia esse. cum intercedendo tribuni nihil aliud quam ut differrent comitia ualuissent, duo patricii consules creati sunt, C. Sulpicius Peticus tertium M. Ualerius Publicola eodemque die magistratum inierunt,

ch. 18 7.18.1 quadringentesimo anno quam urbs Romana condita erat, quinto tricesimo quam a Gallis reciperata, ablato post undecimum annum a plebe consulatu [patricii consules ambo ex interregno magistratum iniere, C. Sulpicius Peticus tertium M. Ualerius Publicola].



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.17.2 Liv. 7.17.10 (English) >>Liv. 7.18.5

Powered by PhiloLogic