Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.16.9 | Liv. 7.17.8 (English) | >>Liv. 7.18.2 |
7.17.5discusso itaque uano apparatu hostium , cum in ipsos armatos
se intulissent , auerterunt totam aciem castrisque etiam eo die
potiti praeda ingenti parta uictores reuerterunt , militaribus
iocis cum apparatum hostium tum suum increpantes pauorem .
7.17.6concitatur deinde omne nomen Etruscum et Tarquiniensibus
Faliscisque ducibus ad Salinas perueniunt .
aduersus eum terrorem dictator C . Marcius Rutulus primus
de plebe dictus magistrum equitum item de plebe C . Plautium
dixit .
id uero patribus indignum uideri etiam dictaturam
iam in promiscuo esse ; omnique ope impediebant ne quid
dictatori ad id bellum decerneretur parareturue . eo promptius
cuncta ferente dictatore populus iussit .
profectus
ab urbe utraque parte Tiberis , ratibus exercitu , quocumque
fama hostium ducebat , traiecto multos populatores agrorum
uagos palantes oppressit ;
7.17.9castra quoque necopinato adgressus
cepit et octo milibus hostium captis , ceteris aut caesis aut
ex agro Romano fugatis sine auctoritate patrum populi iussu
triumphauit .
quia nec per dictatorem plebeium nec per consulem comitia
consularia haberi uolebant et alter consul Fabius bello
retinebatur , res ad interregnum redit .
interreges deinceps
Q . Seruilius Ahala M . Fabius Cn . Manlius C . Fabius
C . Sulpicius L . Aemilius Q . Seruilius M . Fabius Ambustus .
in secundo interregno orta contentio est , quod duo patricii
consules creabantur , intercedentibusque tribunis interrex
Fabius aiebat in duodecim tabulis legem esse ut , quodcumque
postremum populus iussisset , id ius ratumque esset ;
7.17.7
7.17.8
7.17.10
7.17.11
7.17.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.16.9 | Liv. 7.17.8 (English) | >>Liv. 7.18.2 |