Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.17.9 | Liv. 7.18.4 (English) | >>Liv. 7.19.3 |
7.18.1
quadringentesimo
anno quam urbs Romana condita erat ,
quinto tricesimo quam a Gallis reciperata , ablato post
undecimum annum a plebe consulatu [patricii consules
ambo ex interregno magistratum iniere , C . Sulpicius Peticus
tertium M . Ualerius Publicola ].
7.18.2Empulum eo anno ex
Tiburtibus haud memorando certamine captum , siue duorum
consulum auspicio bellum ibi gestum est , ut scripsere quidam ,
seu per idem tempus Tarquiniensium quoque sunt
uastati agri ab Sulpicio consule , quo Ualerius aduersus
Tiburtes legiones duxit .
domi maius certamen consulibus cum plebe ac tribunis
erat . fidei iam suae non solum uirtutis ducebant esse , ut
accepissent duo patricii consulatum , ita ambobus patriciis
mandare :
7.18.4quin aut toto cedendum esse , si plebeius iam
magistratus consulatus fiat , aut totum possidendum quam
possessionem integram a patribus accepissent .
plebes
contra fremit : quid se uiuere , quid in parte ciuium censeri ,
si , quod duorum hominum uirtute , L . Sexti ac C . Licini , partum
sit , id obtinere uniuersi non possint ?
7.18.6uel reges uel
7.18.7decemuiros uel si quod tristius sit imperii nomen patiendum
esse potius quam ambos patricios consules uideant nec in
uicem pareatur atque imperetur sed pars altera in aeterno
imperio locata plebem nusquam alio natam quam ad seruiendum
putet .
non desunt tribuni auctores turbarum , sed
inter concitatos per se omnes uix duces eminent .
aliquotiens
frustra in campum descensum cum esset multique per
seditiones acti comitiales dies , postremo uicit perseuerantia
consulum : plebis eo dolor erupit , ut tribunos actum esse
de libertate uociferantes relinquendumque non campum
iam solum sed etiam urbem captam atque oppressam regno
patriciorum maesta [plebs ] sequeretur .
7.18.3
7.18.5
7.18.8
7.18.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.17.9 | Liv. 7.18.4 (English) | >>Liv. 7.19.3 |