Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.17.10 Liv. 7.18.5 (English) >>Liv. 7.19.3

7.18.2Empulum eo anno ex Tiburtibus haud memorando certamine captum, siue duorum consulum auspicio bellum ibi gestum est, ut scripsere quidam, seu per idem tempus Tarquiniensium quoque sunt uastati agri ab Sulpicio consule, quo Ualerius aduersus Tiburtes legiones duxit.

7.18.3domi maius certamen consulibus cum plebe ac tribunis erat. fidei iam suae non solum uirtutis ducebant esse, ut accepissent duo patricii consulatum, ita ambobus patriciis mandare:

7.18.4quin aut toto cedendum esse, si plebeius iam magistratus consulatus fiat, aut totum possidendum quam possessionem integram a patribus accepissent.

7.18.5plebes contra fremit: quid se uiuere, quid in parte ciuium censeri, si, quod duorum hominum uirtute, L. Sexti ac C. Licini, partum sit, id obtinere uniuersi non possint?

7.18.6uel reges uel

7.18.7decemuiros uel si quod tristius sit imperii nomen patiendum esse potius quam ambos patricios consules uideant nec in uicem pareatur atque imperetur sed pars altera in aeterno imperio locata plebem nusquam alio natam quam ad seruiendum putet.

7.18.8non desunt tribuni auctores turbarum, sed inter concitatos per se omnes uix duces eminent.

7.18.9aliquotiens frustra in campum descensum cum esset multique per seditiones acti comitiales dies, postremo uicit perseuerantia consulum: plebis eo dolor erupit, ut tribunos actum esse de libertate uociferantes relinquendumque non campum iam solum sed etiam urbem captam atque oppressam regno patriciorum maesta [plebs] sequeretur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.17.10 Liv. 7.18.5 (English) >>Liv. 7.19.3

Powered by PhiloLogic