Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.17.13 | Liv. 7.18.9 (English) | >>Liv. 7.19.6 |
7.18.5plebes
contra fremit : quid se uiuere , quid in parte ciuium censeri ,
si , quod duorum hominum uirtute , L . Sexti ac C . Licini , partum
sit , id obtinere uniuersi non possint ?
7.18.6uel reges uel
7.18.7decemuiros uel si quod tristius sit imperii nomen patiendum
esse potius quam ambos patricios consules uideant nec in
uicem pareatur atque imperetur sed pars altera in aeterno
imperio locata plebem nusquam alio natam quam ad seruiendum
putet .
non desunt tribuni auctores turbarum , sed
inter concitatos per se omnes uix duces eminent .
aliquotiens
frustra in campum descensum cum esset multique per
seditiones acti comitiales dies , postremo uicit perseuerantia
consulum : plebis eo dolor erupit , ut tribunos actum esse
de libertate uociferantes relinquendumque non campum
iam solum sed etiam urbem captam atque oppressam regno
patriciorum maesta [plebs ] sequeretur .
consules relicti a
parte populi per infrequentiam comitia nihilo segnius perficiunt .
creati consules ambo patricii , M . Fabius Ambustus
tertium T . Quinctius . in quibusdam annalibus pro T .
Quinctio M . Popilium consulem inuenio .
7.18.8
7.18.9
7.18.10
ch. 19
7.19.1
7.19.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.17.13 | Liv. 7.18.9 (English) | >>Liv. 7.19.6 |