Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.18.9 Liv. 7.19.6 (English) >>Liv. 7.20.3

7.19.3uolgus aliud trucidatum. nec populus in eos qui missi Romam erant mitior fuit: medio in foro omnes uirgis caesi ac securi percussi. id pro immolatis in foro Tarquiniensium Romanis poenae hostibus redditum.

7.19.4res bello bene gestae ut Samnites quoque amicitiam peterent effecerunt. legatis eorum comiter ab senatu responsum; foedere in societatem accepti.

7.19.5non eadem domi quae militiae fortuna erat plebi Romanae. nam etsi unciario fenore facto leuata usura erat, sorte ipsa obruebantur inopes nexumque inibant; eo nec patricios ambo consules neque comitiorum curam publicaue studia prae priuatis incommodis plebs ad animum admittebat.

7.19.6consulatus uterque apud patricios manet; consules creati C. Sulpicius Peticus quartum M. Ualerius Publicola iterum. in bellum Etruscum intentam ciuitatem, quia Caeritem populum misericordia consanguinitatis Tarquiniensibus adiunctum fama ferebat, legati Latini ad Uolscos conuertere, nuntiantes exercitum conscriptum armatumque iam suis finibus imminere; inde populabundos in agrum Romanum uenturos esse.

7.19.7censuit igitur senatus neutram neglegendam rem esse; utroque legiones scribi consulesque sortiri prouincias iussit.

7.19.8inclinauit deinde pars maior curae in Etruscum bellum, postquam litteris Sulpici consulis, cui Tarquinii prouincia euenerat, cognitum est depopulatum agrum circa Romanas salinas praedaeque partem in Caeritum fines auectam et haud dubie iuuentutem eius populi inter praedatores fuisse.

7.19.9itaque Ualerium consulem, Uolscis oppositum castraque ad finem Tusculanum habentem, reuocatum inde senatus dictatorem dicere iussit. T. Manlium L. filium dixit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.18.9 Liv. 7.19.6 (English) >>Liv. 7.20.3

Powered by PhiloLogic