Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.19.1 | Liv. 7.19.7 (English) | >>Liv. 7.20.5 |
7.19.5non eadem domi quae militiae fortuna erat plebi
Romanae . nam etsi unciario fenore facto leuata usura
erat , sorte ipsa obruebantur inopes nexumque inibant ; eo
nec patricios ambo consules neque comitiorum curam
publicaue studia prae priuatis incommodis plebs ad animum
admittebat .
consulatus uterque apud patricios manet ; consules
creati C . Sulpicius Peticus quartum M . Ualerius
Publicola iterum .
in bellum Etruscum intentam ciuitatem , quia Caeritem
populum misericordia consanguinitatis Tarquiniensibus adiunctum
fama ferebat , legati Latini ad Uolscos conuertere ,
nuntiantes exercitum conscriptum armatumque iam suis
finibus imminere ; inde populabundos in agrum Romanum
uenturos esse .
censuit igitur senatus neutram neglegendam
rem esse ; utroque legiones scribi consulesque sortiri prouincias
iussit .
inclinauit deinde pars maior curae in Etruscum
bellum , postquam litteris Sulpici consulis , cui Tarquinii
prouincia euenerat , cognitum est depopulatum agrum circa
Romanas salinas praedaeque partem in Caeritum fines
auectam et haud dubie iuuentutem eius populi inter praedatores
fuisse .
itaque Ualerium consulem , Uolscis oppositum
castraque ad finem Tusculanum habentem , reuocatum inde
senatus dictatorem dicere iussit . T . Manlium L . filium
dixit .
is cum sibi magistrum equitum A . Cornelium Cossum
dixisset , consulari exercitu contentus ex auctoritate patrum
ac populi iussu Caeritibus bellum indixit .
7.19.6
7.19.7
7.19.8
7.19.9
7.19.10
ch. 20
7.20.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.19.1 | Liv. 7.19.7 (English) | >>Liv. 7.20.5 |