Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.19.1 Liv. 7.19.9 (English) >>Liv. 7.20.6

7.19.6consulatus uterque apud patricios manet; consules creati C. Sulpicius Peticus quartum M. Ualerius Publicola iterum. in bellum Etruscum intentam ciuitatem, quia Caeritem populum misericordia consanguinitatis Tarquiniensibus adiunctum fama ferebat, legati Latini ad Uolscos conuertere, nuntiantes exercitum conscriptum armatumque iam suis finibus imminere; inde populabundos in agrum Romanum uenturos esse.

7.19.7censuit igitur senatus neutram neglegendam rem esse; utroque legiones scribi consulesque sortiri prouincias iussit.

7.19.8inclinauit deinde pars maior curae in Etruscum bellum, postquam litteris Sulpici consulis, cui Tarquinii prouincia euenerat, cognitum est depopulatum agrum circa Romanas salinas praedaeque partem in Caeritum fines auectam et haud dubie iuuentutem eius populi inter praedatores fuisse.

7.19.9itaque Ualerium consulem, Uolscis oppositum castraque ad finem Tusculanum habentem, reuocatum inde senatus dictatorem dicere iussit. T. Manlium L. filium dixit.

7.19.10is cum sibi magistrum equitum A. Cornelium Cossum dixisset, consulari exercitu contentus ex auctoritate patrum ac populi iussu Caeritibus bellum indixit.

ch. 20 7.20.1 tum primum Caerites, tamquam in uerbis hostium uis maior ad bellum significandum quam in suis factis, qui per populationem Romanos lacessierant, esset, uerus belli terror inuasit, et quam non suarum uirium ea dimicatio esset cernebant;

7.20.2paenitebatque populationis et Tarquinienses exsecrabantur defectionis auctores; nec arma aut bellum quisquam apparare sed pro se quisque legatos mitti iubebat ad petendam erroris ueniam.

7.20.3legati senatum cum adissent, ab senatu reiecti ad populum deos rogauerunt, quorum sacra bello Gallico accepta rite procurassent, ut Romanos florentes ea sui misericordia caperet quae se rebus adfectis quondam populi Romani cepisset;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.19.1 Liv. 7.19.9 (English) >>Liv. 7.20.6

Powered by PhiloLogic