Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.2.1 Liv. 7.2.11 (English) >>Liv. 7.3.6

7.2.7qui non, sicut ante, Fescennino uersu similem incompositum temere ac rudem alternis iaciebant sed impletas modis saturas descripto iam ad tibicinem cantu motuque congruenti peragebant.

7.2.8Liuius post aliquot annis, qui ab saturis ausus est primus argumento fabulam serere, idem scilicetid quod omnes tum erantsuorum carminum actor,

7.2.9dicitur, cum saepius reuocatus uocem obtudisset, uenia petita puerum ad canendum ante tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto magis uigente motu quia nihil uocis usus impediebat.

7.2.10inde ad manum cantari histrionibus coeptum diuerbiaque tantum ipsorum uoci relicta.

7.2.11postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res auocabatur et ludus in artem paulatim uerterat, iuuentus histrionibus fabellarum actu relicto ipsa inter se more antiquo ridicula intexta uersibus iactitare coepit; unde exodia postea appellata consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt;

7.2.12quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit iuuentus nec ab histrionibus pollui passa est; eo institutum manet, ut actores Atellanarum nec tribu moueantur et stipendia, tamquam expertes artis ludicrae, faciant.

7.2.13inter aliarum parua principia rerum ludorum quoque prima origo ponenda uisa est, ut appareret quam ab sano initio res in hanc uix opulentis regnis tolerabilem insaniam uenerit.

ch. 3 7.3.1 nec tamen ludorum primum initium procurandis religionibus datum aut religione animos aut corpora morbis leuauit;

7.3.2quin etiam, cum medios forte ludos circus Tiberi superfuso inrigatus impedisset, id uero, uelut auersis iam dis aspernantibusque placamina irae, terrorem ingentem fecit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.2.1 Liv. 7.2.11 (English) >>Liv. 7.3.6

Powered by PhiloLogic