Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.1.8 | Liv. 7.2.7 (English) | >>Liv. 7.3.3 |
7.2.4ceterum parua
quoque , ut ferme principia omnia , et ea ipsa peregrina res
fuit . sine carmine ullo , sine imitandorum carminum actu
ludiones ex Etruria acciti , ad tibicinis modos saltantes , haud
indecoros motus more Tusco dabant .
imitari deinde eos
iuuentus , simul inconditis inter se iocularia fundentes uersibus ,
coepere ; nec absoni a uoce motus erant .
accepta itaque
res saepiusque usurpando excitata . uernaculis artificibus ,
quia ister Tusco uerbo ludio uocabatur , nomen histrionibus
inditum ;
7.2.7qui non , sicut ante , Fescennino uersu similem incompositum
temere ac rudem alternis iaciebant sed impletas
modis saturas descripto iam ad tibicinem cantu motuque
congruenti peragebant .
Liuius post aliquot annis , qui ab saturis ausus est primus
argumento fabulam serere , idem scilicet —id quod omnes
tum erant —suorum carminum actor ,
7.2.9dicitur , cum saepius
reuocatus uocem obtudisset , uenia petita puerum ad canendum
ante tibicinem cum statuisset , canticum egisse aliquanto
magis uigente motu quia nihil uocis usus impediebat .
inde
ad manum cantari histrionibus coeptum diuerbiaque tantum
ipsorum uoci relicta .
postquam lege hac fabularum ab risu
ac soluto ioco res auocabatur et ludus in artem paulatim
uerterat , iuuentus histrionibus fabellarum actu relicto ipsa
inter se more antiquo ridicula intexta uersibus iactitare
coepit ; unde exodia postea appellata consertaque fabellis
potissimum Atellanis sunt ;
7.2.12quod genus ludorum ab Oscis
acceptum tenuit iuuentus nec ab histrionibus pollui passa
est ; eo institutum manet , ut actores Atellanarum nec tribu
moueantur et stipendia , tamquam expertes artis ludicrae ,
faciant .
7.2.5
7.2.6
7.2.8
7.2.10
7.2.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.1.8 | Liv. 7.2.7 (English) | >>Liv. 7.3.3 |