Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.20.7 | Liv. 7.21.4 (English) | >>Liv. 7.22.3 |
7.21.1
extremo anno comitia consularia certamen patrum ac
plebis diremit , tribunis negantibus passuros comitia haberi
ni secundum Liciniam legem haberentur , dictatore obstinato
tollere potius totum e re publica consulatum quam promiscuum
patribus ac plebi facere .
prolatandis igitur comitiis
cum dictator magistratu abisset , res ad interregnum rediit .
infestam inde patribus plebem interreges cum accepissent ,
ad undecimum interregem seditionibus certatum est .
legis
Liciniae patrocinium tribuni iactabant : propior dolor plebi
fenoris ingrauescentis erat curaeque priuatae in certaminibus
publicis erumpebant .
quorum taedio patres L . Cornelium
Scipionem interregem concordiae causa obseruare legem
Liciniam comitiis consularibus iussere . P . Ualerio Publicolae
datus e plebe collega C . Marcius Rutulus .
inclinatis semel
in concordiam animis noui consules fenebrem quoque rem ,
quae distinere una animos uidebatur , leuare adgressi solutionem
alieni aeris in publicam curam uerterunt quinqueuiris
creatis quos mensarios ab dispensatione pecuniae appellarunt .
meriti aequitate curaque sunt , ut per omnium annalium monumenta
celebres nominibus essent ; fuere autem C . Duillius
P . Decius Mus M . Papirius Q . Publilius et T . Aemilius .
qui
rem difficillimam tractatu et plerumque parti utrique , semper
certe alteri grauem cum alia moderatione tum impendio
magis publico quam iactura sustinuerunt .
tarda enim
nomina et impeditiora inertia debitorum quam facultatibus
aut aerarium mensis cum aere in foro positis dissoluit , ut
populo prius caueretur , aut aestimatio aequis rerum pretiis
liberauit , ut non modo sine iniuria sed etiam sine querimoniis
partis utriusque exhausta uis ingens aeris alieni sit .
7.21.2
7.21.3
7.21.4
7.21.5
7.21.6
7.21.7
7.21.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.20.7 | Liv. 7.21.4 (English) | >>Liv. 7.22.3 |