Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.21.1 | Liv. 7.21.9 (English) | >>Liv. 7.22.8 |
7.21.6meriti aequitate curaque sunt , ut per omnium annalium monumenta
celebres nominibus essent ; fuere autem C . Duillius
P . Decius Mus M . Papirius Q . Publilius et T . Aemilius .
qui
rem difficillimam tractatu et plerumque parti utrique , semper
certe alteri grauem cum alia moderatione tum impendio
magis publico quam iactura sustinuerunt .
tarda enim
nomina et impeditiora inertia debitorum quam facultatibus
aut aerarium mensis cum aere in foro positis dissoluit , ut
populo prius caueretur , aut aestimatio aequis rerum pretiis
liberauit , ut non modo sine iniuria sed etiam sine querimoniis
partis utriusque exhausta uis ingens aeris alieni sit .
terror inde uanus belli Etrusci , cum coniurasse duodecim
populos fama esset , dictatorem dici coegit . dictus in castris
—eo enim ad consules missum senatus consultum est —
C . Iulius , cui magister equitum adiectus L . Aemilius . ceterum
foris tranquilla omnia fuere :
7.21.7
7.21.8
7.21.9
ch. 22
7.22.1
7.22.2
7.22.3
7.22.4
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.21.1 | Liv. 7.21.9 (English) | >>Liv. 7.22.8 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)