Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.21.2 Liv. 7.22.1 (English) >>Liv. 7.22.10

7.21.8tarda enim nomina et impeditiora inertia debitorum quam facultatibus aut aerarium mensis cum aere in foro positis dissoluit, ut populo prius caueretur, aut aestimatio aequis rerum pretiis liberauit, ut non modo sine iniuria sed etiam sine querimoniis partis utriusque exhausta uis ingens aeris alieni sit.

7.21.9terror inde uanus belli Etrusci, cum coniurasse duodecim populos fama esset, dictatorem dici coegit. dictus in castriseo enim ad consules missum senatus consultum estC. Iulius, cui magister equitum adiectus L. Aemilius. ceterum foris tranquilla omnia fuere:

ch. 22 7.22.1 temptatum domi per dictatorem, ut ambo patricii consules crearentur, rem ad interregnum perduxit.

7.22.2duo interreges, C. Sulpicius et M. Fabius, interpositi obtinuere quod dictator frustra tetenderat, mitiore iam plebe ob recens meritum leuati aeris alieni, ut ambo patricii consules crearentur.

7.22.3creati ipse C. Sulpicius Peticus, qui prior interregno abiit, et T. Quinctius Poenus; quidam Caesonem, alii Gaium praenomen Quinctio adiciunt,

7.22.4ad bellum ambo profecti, Faliscum Quinctius, Sulpicius Tarquiniense, nusquam acie congresso hoste cum agris magis quam cum hominibus urendo populandoque gesserunt bella;

7.22.5cuius lentae uelut tabis senio uicta utriusque pertinacia populi est, ut primum a consulibus, dein permissu eorum ab senatu indutias peterent. in quadraginta annos impetrauerunt.

7.22.6ita posita duorum bellorum quae imminebant cura, dum aliqua ab armis quies esset, quia solutio aeris alieni multarum rerum mutauerat dominos, censum agi placuit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.21.2 Liv. 7.22.1 (English) >>Liv. 7.22.10

Powered by PhiloLogic