Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.21.4 Liv. 7.22.4 (English) >>Liv. 7.23.1

7.21.9terror inde uanus belli Etrusci, cum coniurasse duodecim populos fama esset, dictatorem dici coegit. dictus in castriseo enim ad consules missum senatus consultum estC. Iulius, cui magister equitum adiectus L. Aemilius. ceterum foris tranquilla omnia fuere:

ch. 22 7.22.1 temptatum domi per dictatorem, ut ambo patricii consules crearentur, rem ad interregnum perduxit.

7.22.2duo interreges, C. Sulpicius et M. Fabius, interpositi obtinuere quod dictator frustra tetenderat, mitiore iam plebe ob recens meritum leuati aeris alieni, ut ambo patricii consules crearentur.

7.22.3creati ipse C. Sulpicius Peticus, qui prior interregno abiit, et T. Quinctius Poenus; quidam Caesonem, alii Gaium praenomen Quinctio adiciunt,

7.22.4ad bellum ambo profecti, Faliscum Quinctius, Sulpicius Tarquiniense, nusquam acie congresso hoste cum agris magis quam cum hominibus urendo populandoque gesserunt bella;

7.22.5cuius lentae uelut tabis senio uicta utriusque pertinacia populi est, ut primum a consulibus, dein permissu eorum ab senatu indutias peterent. in quadraginta annos impetrauerunt.

7.22.6ita posita duorum bellorum quae imminebant cura, dum aliqua ab armis quies esset, quia solutio aeris alieni multarum rerum mutauerat dominos, censum agi placuit.

7.22.7ceterum cum censoribus creandis indicta comitia essent, professus censuram se petere C. Marcius Rutulus, qui primus dictator de plebe fuerat, concordiam ordinum turbauit;

7.22.8quod uidebatur quidem tempore alieno fecisse, quia ambo tum forte patricii consules erant, qui rationem eius se habituros negabant;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.21.4 Liv. 7.22.4 (English) >>Liv. 7.23.1

Powered by PhiloLogic