Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.21.6 | Liv. 7.22.5 (English) | >>Liv. 7.23.3 |
7.22.2duo interreges , C . Sulpicius et
M . Fabius , interpositi obtinuere quod dictator frustra tetenderat ,
mitiore iam plebe ob recens meritum leuati aeris
alieni , ut ambo patricii consules crearentur .
creati ipse
C . Sulpicius Peticus , qui prior interregno abiit , et T . Quinctius
Poenus ; quidam Caesonem , alii Gaium praenomen
Quinctio adiciunt ,
7.22.4ad bellum ambo profecti , Faliscum
Quinctius , Sulpicius Tarquiniense , nusquam acie congresso
hoste cum agris magis quam cum hominibus urendo populandoque
gesserunt bella ;
7.22.5cuius lentae uelut tabis senio
uicta utriusque pertinacia populi est , ut primum a consulibus ,
dein permissu eorum ab senatu indutias peterent . in
quadraginta annos impetrauerunt .
ita posita duorum bellorum quae imminebant cura , dum
aliqua ab armis quies esset , quia solutio aeris alieni multarum
rerum mutauerat dominos , censum agi placuit .
ceterum
cum censoribus creandis indicta comitia essent , professus
censuram se petere C . Marcius Rutulus , qui primus dictator
de plebe fuerat , concordiam ordinum turbauit ;
7.22.8quod uidebatur
quidem tempore alieno fecisse , quia ambo tum forte
patricii consules erant , qui rationem eius se habituros negabant ;
7.22.9sed et ipse constantia inceptum obtinuit et tribuni
omni ui <ut > reciperaturi ius consularibus comitiis amissum
adiuuerunt , et cum ipsius uiri maiestas nullius honoris fastigium
non aequabat , tum per eundem , qui ad dictaturam
aperuisset uiam , censuram quoque in partem uocari plebes
uolebat .
nec uariatum comitiis est , quin cum Manlio
†Naeuio censor † Marcius crearetur .
dictatorem quoque hic annus habuit M . Fabium , nullo
terrore belli sed ne Licinia lex comitiis consularibus obseruaretur .
7.22.3
7.22.6
7.22.7
7.22.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.21.6 | Liv. 7.22.5 (English) | >>Liv. 7.23.3 |