Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.21.9 Liv. 7.22.8 (English) >>Liv. 7.23.6

7.22.5cuius lentae uelut tabis senio uicta utriusque pertinacia populi est, ut primum a consulibus, dein permissu eorum ab senatu indutias peterent. in quadraginta annos impetrauerunt.

7.22.6ita posita duorum bellorum quae imminebant cura, dum aliqua ab armis quies esset, quia solutio aeris alieni multarum rerum mutauerat dominos, censum agi placuit.

7.22.7ceterum cum censoribus creandis indicta comitia essent, professus censuram se petere C. Marcius Rutulus, qui primus dictator de plebe fuerat, concordiam ordinum turbauit;

7.22.8quod uidebatur quidem tempore alieno fecisse, quia ambo tum forte patricii consules erant, qui rationem eius se habituros negabant;

7.22.9sed et ipse constantia inceptum obtinuit et tribuni omni ui <ut> reciperaturi ius consularibus comitiis amissum adiuuerunt, et cum ipsius uiri maiestas nullius honoris fastigium non aequabat, tum per eundem, qui ad dictaturam aperuisset uiam, censuram quoque in partem uocari plebes uolebat.

7.22.10nec uariatum comitiis est, quin cum ManlioNaeuio censorMarcius crearetur. dictatorem quoque hic annus habuit M. Fabium, nullo terrore belli sed ne Licinia lex comitiis consularibus obseruaretur.

7.22.11magister equitum dictatori additus Q. Seruilius. nec tamen dictatura potentiorem eum consensum patrum consularibus comitiis fecit quam censoriis fuerat:

ch. 23 7.23.1 M. Popilius Laenas a plebe consul, a patribus L. Cornelius Scipio datus.

7.23.2fortuna quoque inlustriorem plebeium consulem fecit; nam cum ingentem Gallorum exercitum in agro Latino castra posuisse nuntiatum esset, Scipione graui morbo implicito Gallicum bellum Popilio extra ordinem datum.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.21.9 Liv. 7.22.8 (English) >>Liv. 7.23.6

Powered by PhiloLogic