Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.22.11 | Liv. 7.23.10 (English) | >>Liv. 7.24.9 |
7.23.6gens ferox et ingenii
auidi ad pugnam cum procul uisis Romanorum signis ut
extemplo proelium initura explicuisset aciem , postquam
neque in aequum demitti agmen uidit et cum loci altitudine
tum uallo etiam tegi Romanos , perculsos pauore rata , simul
opportuniores quod intenti tum maxime operi essent , truci
clamore adgreditur .
ab Romanis nec opus intermissum —
triarii erant , qui muniebant —et ab hastatis principibusque ,
qui pro munitoribus intenti armatique steterunt , proelium
initum .
praeter uirtutem locus quoque superior adiuuit , ut
pila omnia hastaeque non tamquam ex aequo missa uana ,
quod plerumque fit , caderent sed omnia librata ponderibus
figerentur ;
7.23.9oneratique telis Galli , quibus aut corpora transfixa
aut praegrauata inhaerentibus gerebant scuta , cum cursu
paene in aduersum subissent , primo incerti restitere ;
7.23.10dein ,
cum ipsa cunctatio et his animos minuisset et auxisset hosti ,
impulsi retro ruere alii super alios stragemque inter se caede
ipsa foediorem dare ; adeo praecipiti turba obtriti plures
quam ferro necati .
7.23.7
7.23.8
ch. 24
7.24.1
7.24.2
7.24.3
7.24.4
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.22.11 | Liv. 7.23.10 (English) | >>Liv. 7.24.9 |