Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.22.10 Liv. 7.23.8 (English) >>Liv. 7.24.6

7.23.5ipse iam satis omnibus instructis comparatisque ad hostem pergit; cuius ut prius nosceret uires quam periculo ultimo temptaret, in tumulo, quem proximum castris Gallorum capere potuit, uallum ducere coepit.

7.23.6gens ferox et ingenii auidi ad pugnam cum procul uisis Romanorum signis ut extemplo proelium initura explicuisset aciem, postquam neque in aequum demitti agmen uidit et cum loci altitudine tum uallo etiam tegi Romanos, perculsos pauore rata, simul opportuniores quod intenti tum maxime operi essent, truci clamore adgreditur.

7.23.7ab Romanis nec opus intermissumtriarii erant, qui muniebantet ab hastatis principibusque, qui pro munitoribus intenti armatique steterunt, proelium initum.

7.23.8praeter uirtutem locus quoque superior adiuuit, ut pila omnia hastaeque non tamquam ex aequo missa uana, quod plerumque fit, caderent sed omnia librata ponderibus figerentur;

7.23.9oneratique telis Galli, quibus aut corpora transfixa aut praegrauata inhaerentibus gerebant scuta, cum cursu paene in aduersum subissent, primo incerti restitere;

7.23.10dein, cum ipsa cunctatio et his animos minuisset et auxisset hosti, impulsi retro ruere alii super alios stragemque inter se caede ipsa foediorem dare; adeo praecipiti turba obtriti plures quam ferro necati.

ch. 24 7.24.1 necdum certa Romanis uictoria erat; alia in campum degressis supererat moles.

7.24.2namque multitudo Gallorum, sensum omnem talis damni exsuperans, uelut noua rursus exoriente acie integrum militem aduersus uictorem hostem ciebat;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.22.10 Liv. 7.23.8 (English) >>Liv. 7.24.6

Powered by PhiloLogic