Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.23.7 Liv. 7.24.5 (English) >>Liv. 7.25.3

7.24.2namque multitudo Gallorum, sensum omnem talis damni exsuperans, uelut noua rursus exoriente acie integrum militem aduersus uictorem hostem ciebat;

7.24.3stetitque suppresso impetu Romanus, et quia iterum fessis subeunda dimicatio erat et quod consul, dum inter primores incautus agitat, laeuo umero matari prope traiecto cesserat parumper ex acie.

7.24.4iamque omissa cunctando uictoria erat, cum consul uolnere alligato reuectus ad prima signa 'quid stas, miles?' inquit; 'non cum Latino Sabinoque hoste res est, quem uictum armis socium ex hoste facias;

7.24.5in beluas strinximus ferrum; hauriendus aut dandus est sanguis. propulistis a castris, supina ualle praecipites egistis, stratis corporibus hostium superstatis; complete eadem strage campos qua montes replestis.

7.24.6nolite exspectare dum stantes uos fugiant; inferenda sunt signa et uadendum in

7.24.7hostem.' his adhortationibus iterum coorti pellunt loco primos manipulos Gallorum; cuneis deinde in medium agmen perrumpunt.

7.24.8inde barbari dissipati, quibus nec certa imperia nec duces essent, uertunt impetum in suos; fusique per campos et praeter castra etiam sua fuga praelati, quod editissimum inter aequales tumulos occurrebat oculis, arcem Albanam petunt.

7.24.9consul non ultra castra insecutus, quia et uolnus degrauabat et subicere exercitum tumulis ab hoste occupatis nolebat, praeda omni castrorum militi data uictorem exercitum opulentumque Gallicis spoliis Romam reduxit.

7.24.10moram triumpho uolnus consulis attulit eademque causa dictatoris desiderium senatui fecit, ut esset qui aegris consulibus comitia haberet.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.23.7 Liv. 7.24.5 (English) >>Liv. 7.25.3

Powered by PhiloLogic