Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.23.9 | Liv. 7.24.9 (English) | >>Liv. 7.25.6 |
7.24.5in
beluas strinximus ferrum ; hauriendus aut dandus est sanguis .
propulistis a castris , supina ualle praecipites egistis , stratis
corporibus hostium superstatis ; complete eadem strage
campos qua montes replestis .
nolite exspectare dum
stantes uos fugiant ; inferenda sunt signa et uadendum in
7.24.7hostem .' his adhortationibus iterum coorti pellunt loco
primos manipulos Gallorum ; cuneis deinde in medium
agmen perrumpunt .
inde barbari dissipati , quibus nec certa
imperia nec duces essent , uertunt impetum in suos ; fusique
per campos et praeter castra etiam sua fuga praelati , quod
editissimum inter aequales tumulos occurrebat oculis , arcem
Albanam petunt .
consul non ultra castra insecutus , quia
et uolnus degrauabat et subicere exercitum tumulis ab hoste
occupatis nolebat , praeda omni castrorum militi data uictorem
exercitum opulentumque Gallicis spoliis Romam
reduxit .
moram triumpho uolnus consulis attulit eademque
causa dictatoris desiderium senatui fecit , ut esset qui aegris
consulibus comitia haberet .
dictator L . Furius Camillus
dictus addito magistro equitum P . Cornelio Scipione reddidit
patribus possessionem pristinam consulatus . ipse ob id
meritum ingenti patrum studio creatus consul collegam
Ap . Claudium Crassum dixit .
7.24.6
7.24.8
7.24.9
7.24.10
7.24.11
ch. 25
7.25.1
7.25.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.23.9 | Liv. 7.24.9 (English) | >>Liv. 7.25.6 |