Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.25.2 | Liv. 7.25.11 (English) | >>Liv. 7.26.6 |
7.25.8undique
non urbana tantum sed etiam agresti iuuentute decem legiones
scriptae dicuntur quaternum milium et ducenorum
peditum equitumque trecenorum , quem nunc nouum exercitum ,
7.25.9si qua externa uis ingruat , hae uires populi Romani ,
quas uix terrarum capit orbis , contractae in unum haud facile
efficiant ; adeo in quae laboramus sola creuimus , diuitias
luxuriamque .
inter cetera tristia eius anni consul alter Ap . Claudius in
ipso belli apparatu moritur ; redieratque res ad Camillum ,
cui unico consuli ,
7.25.11uel ob aliam dignationem haud subiciendam
dictaturae uel ob omen faustum ad Gallicum tumultum
cognominis , dictatorem adrogari haud satis decorum uisum
est patribus .
consul duabus legionibus urbi praepositis ,
octo cum L . Pinario praetore diuisis memor paternae uirtutis
Gallicum sibi bellum extra sortem sumit , praetorem maritimam
oram tutari Graecosque arcere litoribus iussit .
et
cum in agrum Pomptinum descendisset , quia neque in
campis congredi nulla cogente re uolebat et prohibendo
populationibus quos rapto uiuere necessitas cogeret satis
domari credebat hostem , locum idoneum statiuis delegit .
7.25.10
7.25.12
7.25.13
ch. 26
7.26.1
7.26.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.25.2 | Liv. 7.25.11 (English) | >>Liv. 7.26.6 |