Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.26.3 | Liv. 7.26.11 (English) | >>Liv. 7.27.5 |
7.26.8ducem sterne Gallorum cateruas .' di hominesque illi
adfuere pugnae depugnatumque haudquaquam certamine
ambiguo cum Gallis est ; adeo duorum militum euentum ,
inter quos pugnatum erat , utraque acies animis praeceperat .
inter primos , quorum concursus alios exciuerat , atrox proelium
fuit : alia multitudo , priusquam ad coniectum teli
ueniret , terga uertit . primo per Uolscos Falernumque
agrum dissipati sunt ; inde Apuliam ac mare inferum
petierunt .
consul contione aduocata laudatum tribunum decem
bubus aureaque corona donat ; ipse iussus ab senatu bellum
maritimum curare cum praetore iunxit castra .
ibi quia res
trahi segnitia Graecorum non committentium se in aciem
uidebantur , dictatorem comitiorum causa T . Manlium Torquatum
ex auctoritate senatus dixit .
dictator magistro
equitum A . Cornelio Cosso dicto comitia consularia habuit
aemulumque decoris sui absentem M . Ualerium Coruum —
id enim illi deinde cognominis fuit —summo fauore populi ,
tres et uiginti natum annos , consulem renuntiauit .
collega
Coruo de plebe M . Popilius Laenas , quartum consul futurus ,
datus est . cum Graecis a Camillo nulla memorabilis gesta
res ; nec illi terra nec Romanus mari bellator erat .
postremo
cum litoribus arcerentur , aqua etiam praeter cetera necessaria
usui deficiente Italiam reliquere .
cuius populi ea
cuiusque gentis classis fuerit nihil certi est . maxime Siciliae
fuisse tyrannos crediderim ; nam ulterior Graecia ea
tempestate intestino fessa bello iam Macedonum opes
horrebat .
7.26.9
7.26.10
7.26.11
7.26.12
7.26.13
7.26.14
7.26.15
ch. 27
7.27.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.26.3 | Liv. 7.26.11 (English) | >>Liv. 7.27.5 |