Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.26.11 Liv. 7.27.4 (English) >>Liv. 7.28.2

7.27.1 exercitibus dimissis, cum et foris pax et domi concordia ordinum otium esset, ne nimis laetae res essent, pestilentia ciuitatem adorta coegit senatum imperare decemuiris ut libros Sibyllinos inspicerent; eorumque monitu lectisternium fuit.

7.27.2eodem anno Satricum ab Antiatibus colonia deducta restitutaque urbs quam Latini diruerant. et cum Carthaginiensibus legatis Romae foedus ictum, cum amicitiam ac societatem petentes uenissent.

7.27.3idem otium domi forisque mansit T. Manlio Torquato iiC. Plautio consulibus. Semunciarium tantum ex unciario fenus factum et in pensiones aequas triennii, ita ut quarta praesens esset,

7.27.4solutio aeris alieni dispensata est; et sic quoque parte plebis adfecta fides tamen publica priuatis difficultatibus potior ad curam senatui fuit. leuatae maxime res, quia tributo ac dilectu supersessum.

7.27.5tertium anno post Satricum restitutum a Uolscis M. Ualerius Coruus iterum consul cum C. Poetelio factus, cum ex Latio nuntiatum esset legatos ab Antio circumire populos Latinorum ad concitandum bellum,

7.27.6prius quam plus hostium fieret Uolscis arma inferre iussus, ad Satricum exercitu infesto pergit. quo cum Antiates aliique Uolsci praeparatis iam ante, si quid ab Roma moueretur, copiis occurrissent, nulla mora inter infensos diutino odio dimicandi facta est.

7.27.7Uolsci, ferocior ad rebellandum quam ad bellandum gens, certamine uicti fuga effusa Satrici moenia petunt; et ne in muris quidem satis firma spe, cum corona militum cincta iam scalis caperetur urbs, ad quattuor milia militum praeter multitudinem imbellem sese dedidere.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.26.11 Liv. 7.27.4 (English) >>Liv. 7.28.2

Powered by PhiloLogic