Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.26.13 | Liv. 7.27.7 (English) | >>Liv. 7.28.5 |
7.27.4solutio aeris alieni dispensata
est ; et sic quoque parte plebis adfecta fides tamen
publica priuatis difficultatibus potior ad curam senatui
fuit . leuatae maxime res , quia tributo ac dilectu supersessum .
tertium anno post Satricum restitutum a Uolscis M . Ualerius
Coruus iterum consul cum C . Poetelio factus , cum ex
Latio nuntiatum esset legatos ab Antio circumire populos
Latinorum ad concitandum bellum ,
7.27.6prius quam plus hostium
fieret Uolscis arma inferre iussus , ad Satricum exercitu infesto
pergit . quo cum Antiates aliique Uolsci praeparatis iam
ante , si quid ab Roma moueretur , copiis occurrissent , nulla
mora inter infensos diutino odio dimicandi facta est .
Uolsci , ferocior ad rebellandum quam ad bellandum gens ,
certamine uicti fuga effusa Satrici moenia petunt ; et ne in
muris quidem satis firma spe , cum corona militum cincta
iam scalis caperetur urbs , ad quattuor milia militum praeter
multitudinem imbellem sese dedidere .
oppidum dirutum
atque incensum : ab aede tantum Matris Matutae abstinuere
ignem : praeda omnis militi data . extra praedam quattuor
milia deditorum habita ; eos uinctos consul ante currum
triumphans egit ; uenditis deinde magnam pecuniam in
aerarium redegit .
sunt qui hanc multitudinem captiuam
seruorum fuisse scribant , idque magis ueri simile est quam
deditos uenisse .
7.27.5
7.27.7
7.27.8
7.27.9
ch. 28
7.28.1
7.28.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.26.13 | Liv. 7.27.7 (English) | >>Liv. 7.28.5 |