Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.27.7 Liv. 7.28.4 (English) >>Liv. 7.29.2

7.28.1 hos consules secuti sunt M. Fabius Dorsuo Ser. Sulpicius Camerinus. Auruncum inde bellum ab repentina populatione coeptum;

7.28.2metuque ne id factum populi unius consilium omnis nominis Latini esset, dictatoruelut aduersus armatum iam LatiumL. Furius creatus magistrum equitum Cn. Manlium Capitolinum dixit;

7.28.3et cumquod per magnos tumultus fieri solitum eratiustitio indicto dilectus sine uacationibus habitus esset, legiones quantum maturari potuit in Auruncos ductae. ibi praedonum magis quam hostium animi inuenti; prima itaque acie debellatum est.

7.28.4dictator tamen, quia et ultro bellum intulerant et sine detractatione se certamini offerebant, deorum quoque opes adhibendas ratus inter ipsam dimicationem aedem Iunoni Monetae uouit; cuius damnatus uoti cum uictor Romam reuertisset, dictatura se abdicauit.

7.28.5senatus duumuiros ad eam aedem pro amplitudine populi Romani faciendam creari iussit; locus in arce destinatus, quae area aedium M. Manli Capitolini fuerat.

7.28.6consules dictatoris exercitu ad bellum Uolscum usi Soram ex hostibus, incautos adorti, ceperunt. anno postquam uota erat aedes Monetae dedicatur C. Marcio Rutulo tertium T. Manlio Torquato iterum consulibus.

7.28.7prodigium extemplo dedicationem secutum, simile uetusto montis Albani prodigio; namque et lapidibus pluit et nox interdiu uisa intendi; librisque inspectis cum plena religione ciuitas esset, senatui placuit dictatorem feriarum constituendarum causa dici.

7.28.8dictus P. Ualerius Publicola; magister equitum ei Q. Fabius Ambustus datus est. non tribus tantum supplicatum ire placuit sed finitimos etiam populos, ordoque iis, quo quisque die supplicarent, statutus.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.27.7 Liv. 7.28.4 (English) >>Liv. 7.29.2

Powered by PhiloLogic