Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.28.7 Liv. 7.29.6 (English) >>Liv. 7.30.6

7.29.2Samnitium bellum ancipiti Marte gestum Pyrrhus hostis, Pyrrhum Poeni secuti. quanta rerum moles. quotiens in extrema periculorum uentum, ut in hanc magnitudinem quae uix sustinetur erigi imperium posset.

7.29.3belli autem causa cum Samnitibus Romanis, cum societate amicitiaque iuncti essent, extrinsecus uenit, non orta inter ipsos est.

7.29.4Samnites Sidicinis iniusta arma, quia uiribus plus poterant, cum intulissent, coacti inopes ad opulentiorum auxilium confugere Campanis sese coniungunt.

7.29.5Campani magis nomen ad praesidium sociorum quam uires cum attulissent, fluentes luxu ab duratis usu armorum in Sidicino pulsi agro in se deinde molem omnem belli uerterunt.

7.29.6namque Samnites, omissis Sidicinis ipsam arcem finitimorum [Campanos] adorti, unde aeque facilis uictoria, praedae atque gloriae plus esset, Tifata, imminentes Capuae colles, cum praesidio firmo occupassent, descendunt inde quadrato agmine in planitiem quae Capuam Tifataque interiacet.

7.29.7ibi rursus acie dimicatum; aduersoque proelio Campani intra moenia compulsi, cum robore iuuentutis suae acciso nulla propinqua spes esset, coacti sunt ab Romanis petere auxilium.

ch. 30 7.30.1 legati introducti in senatum maxime in hanc sententiam locuti sunt. 'populus nos Campanus legatos ad uos, patres conscripti, misit amicitiam in perpetuum, auxilium in praesens a uobis petitum.

7.30.2quam si secundis rebus nostris petissemus, sicut coepta celerius, ita infirmiore uinculo contracta esset; tunc enim, ut qui ex aequo nos uenisse in amicitiam meminissemus, amici forsitan pariter ac nunc, subiecti atque obnoxii uobis minus essemus;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.28.7 Liv. 7.29.6 (English) >>Liv. 7.30.6

Powered by PhiloLogic