Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.2.12 Liv. 7.3.7 (English) >>Liv. 7.4.6

7.3.4ea religione adductus senatus dictatorem claui figendi causa dici iussit; dictus L. Manlius Imperiosus L. Pinarium magistrum equitum dixit.

7.3.5lex uetusta est, priscis litteris uerbisque scripta, ut qui praetor maximus sit idibus Septembribus clauum pangat; fixa fuit dextro lateri aedis Iouis optimi maximi, ex qua parte Mineruae templum est.

7.3.6eum clauum, quia rarae per ea tempora litterae erant, notam numeri annorum fuisse ferunt eoque Mineruae templo dicatam legem quia numerus

7.3.7Mineruae inuentum sit.—Uolsiniis quoque clauos indices numeri annorum fixos in templo Nortiae, Etruscae deae, comparere diligens talium monumentorum auctor Cincius adfirmat.—

7.3.8M. Horatius consulex lege templumIouis optimi maximi dedicauit anno post reges exactos; a consulibus postea ad dictatores, quia maius imperium erat, sollemne claui figendi translatum est. intermisso deinde more digna etiam per se uisa res propter quam dictator crearetur.

7.3.9qua de causa creatus L. Manlius, perinde ac rei gerendae ac non soluendae religionis gratia creatus esset, bellum Hernicum adfectans dilectu acerbo iuuentutem agitauit; tandemque omnibus in eum tribunis plebis coortis seu ui seu uerecundia uictus dictatura abiit.

ch. 4 7.4.1 neque eo minus principio insequentis anni, Q. Seruilio Ahala L. Genucio consulibus, dies Manlio dicitur a M.

7.4.2Pomponio tribuno plebis. acerbitas in dilectu, non damno modo ciuium sed etiam laceratione corporum lata, partim uirgis caesis qui ad nomina non respondissent, partim in uincula ductis,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.2.12 Liv. 7.3.7 (English) >>Liv. 7.4.6

Powered by PhiloLogic