Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.2.12 | Liv. 7.3.8 (English) | >>Liv. 7.4.7 |
7.3.5lex uetusta est , priscis litteris uerbisque scripta , ut qui
praetor maximus sit idibus Septembribus clauum pangat ;
fixa fuit dextro lateri aedis Iouis optimi maximi , ex qua
parte Mineruae templum est .
eum clauum , quia rarae per
ea tempora litterae erant , notam numeri annorum fuisse
ferunt eoque Mineruae templo dicatam legem quia numerus
7.3.7Mineruae inuentum sit .—Uolsiniis quoque clauos indices
numeri annorum fixos in templo Nortiae , Etruscae deae ,
comparere diligens talium monumentorum auctor Cincius
adfirmat .—
7.3.8M . Horatius consul †ex lege templum † Iouis
optimi maximi dedicauit anno post reges exactos ; a consulibus
postea ad dictatores , quia maius imperium erat , sollemne
claui figendi translatum est . intermisso deinde more digna
etiam per se uisa res propter quam dictator crearetur .
qua
de causa creatus L . Manlius , perinde ac rei gerendae ac non
soluendae religionis gratia creatus esset , bellum Hernicum
adfectans dilectu acerbo iuuentutem agitauit ; tandemque
omnibus in eum tribunis plebis coortis seu ui seu uerecundia
uictus dictatura abiit .
7.3.6
7.3.9
ch. 4
7.4.1
7.4.2
7.4.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.2.12 | Liv. 7.3.8 (English) | >>Liv. 7.4.7 |