Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.30.4 | Liv. 7.30.12 (English) | >>Liv. 7.30.21 |
7.30.9acerbum ac
miserum est quod fateri nos fortuna nostra cogit : eo uentum
est , patres conscripti , ut aut amicorum aut inimicorum Campani
simus .
si defenditis , uestri , si deseritis , Samnitium
erimus ; Capuam ergo et Campaniam omnem uestris an
Samnitium uiribus accedere malitis , deliberate .
omnibus quidem , Romani , uestram misericordiam , uestrum
auxilium aequum est patere , iis tamen maxime ,
qui [eam ] implorantibus aliis auxilium dum supra uires
suas praestant , †omnes † ipsi in hanc necessitatem uenerunt .
quamquam pugnauimus uerbo pro Sidicinis , re pro nobis ,
cum uideremus finitimum populum nefario latrocinio Samnitium
peti et , ubi conflagrassent Sidicini , ad nos traiecturum
illud incendium esse .
nec enim nunc , quia dolent iniuriam
acceptam Samnites sed quia gaudent oblatam sibi esse
causam , oppugnatum nos ueniunt .
an , si ultio irae haec
et non occasio cupiditatis explendae esset , parum fuit quod
semel in Sidicino agro , iterum in Campania ipsa legiones
nostras cecidere ?
7.30.15quae est ista tam infesta ira quam per
duas acies fusus sanguis explere non potuerit ? adde huc
populationem agrorum , praedas hominum atque pecudum
actas , incendia uillarum ac ruinas , omnia ferro ignique
uastata .
hiscine ira expleri non potuit ? sed cupiditas
explenda est . ea ad oppugnandam Capuam rapit ; aut delere
urbem pulcherrimam aut ipsi possidere uolunt .
sed uos
potius , Romani , beneficio uestro occupate eam quam illos
habere per maleficium sinatis . non loquor apud recusantem
iusta bella populum ; sed tamen , si ostenderitis auxilia uestra ,
ne bello quidem arbitror uobis opus fore .
7.30.10
7.30.11
7.30.12
7.30.13
7.30.14
7.30.16
7.30.17
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.30.4 | Liv. 7.30.12 (English) | >>Liv. 7.30.21 |