Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.30.7 | Liv. 7.30.16 (English) | >>Liv. 7.31.2 |
7.30.13nec enim nunc , quia dolent iniuriam
acceptam Samnites sed quia gaudent oblatam sibi esse
causam , oppugnatum nos ueniunt .
an , si ultio irae haec
et non occasio cupiditatis explendae esset , parum fuit quod
semel in Sidicino agro , iterum in Campania ipsa legiones
nostras cecidere ?
7.30.15quae est ista tam infesta ira quam per
duas acies fusus sanguis explere non potuerit ? adde huc
populationem agrorum , praedas hominum atque pecudum
actas , incendia uillarum ac ruinas , omnia ferro ignique
uastata .
hiscine ira expleri non potuit ? sed cupiditas
explenda est . ea ad oppugnandam Capuam rapit ; aut delere
urbem pulcherrimam aut ipsi possidere uolunt .
sed uos
potius , Romani , beneficio uestro occupate eam quam illos
habere per maleficium sinatis . non loquor apud recusantem
iusta bella populum ; sed tamen , si ostenderitis auxilia uestra ,
ne bello quidem arbitror uobis opus fore .
usque ad nos
contemptus Samnitium peruenit , supra non ascendit ; itaque
umbra uestri auxilii , Romani , tegi possumus , quidquid deinde
habuerimus , quidquid ipsi fuerimus , uestrum id omne existimaturi .
7.30.19uobis arabitur ager Campanus , uobis Capua urbs
frequentabitur ; conditorum , parentium , deorum immortalium
numero nobis eritis ; nulla colonia uestra erit , quae nos obsequio
erga uos fideque superet .
adnuite , patres conscripti , nutum numenque uestrum
inuictum Campanis et iubete sperare incolumem Capuam
futuram .
qua frequentia omnium generum multitudinis
prosequente creditis nos illinc profectos ? quam omnia
uotorum lacrimarumque plena reliquisse ? in qua nunc
exspectatione senatum populumque Campanum , coniuges
liberosque nostros esse ?
7.30.14
7.30.16
7.30.17
7.30.18
7.30.20
7.30.21
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.30.7 | Liv. 7.30.16 (English) | >>Liv. 7.31.2 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)