Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.30.8 Liv. 7.30.17 (English) >>Liv. 7.31.2

7.30.14an, si ultio irae haec et non occasio cupiditatis explendae esset, parum fuit quod semel in Sidicino agro, iterum in Campania ipsa legiones nostras cecidere?

7.30.15quae est ista tam infesta ira quam per duas acies fusus sanguis explere non potuerit? adde huc populationem agrorum, praedas hominum atque pecudum actas, incendia uillarum ac ruinas, omnia ferro ignique uastata.

7.30.16hiscine ira expleri non potuit? sed cupiditas explenda est. ea ad oppugnandam Capuam rapit; aut delere urbem pulcherrimam aut ipsi possidere uolunt.

7.30.17sed uos potius, Romani, beneficio uestro occupate eam quam illos habere per maleficium sinatis. non loquor apud recusantem iusta bella populum; sed tamen, si ostenderitis auxilia uestra, ne bello quidem arbitror uobis opus fore.

7.30.18usque ad nos contemptus Samnitium peruenit, supra non ascendit; itaque umbra uestri auxilii, Romani, tegi possumus, quidquid deinde habuerimus, quidquid ipsi fuerimus, uestrum id omne existimaturi.

7.30.19uobis arabitur ager Campanus, uobis Capua urbs frequentabitur; conditorum, parentium, deorum immortalium numero nobis eritis; nulla colonia uestra erit, quae nos obsequio erga uos fideque superet.

7.30.20adnuite, patres conscripti, nutum numenque uestrum inuictum Campanis et iubete sperare incolumem Capuam futuram.

7.30.21qua frequentia omnium generum multitudinis prosequente creditis nos illinc profectos? quam omnia uotorum lacrimarumque plena reliquisse? in qua nunc exspectatione senatum populumque Campanum, coniuges liberosque nostros esse?

7.30.22stare omnem multitudinem ad portas uiam hinc ferentem prospectantes certum habeo. quid illis nos, patres conscripti, sollicitis ac pendentibus animi renuntiare iubetis?



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.30.8 Liv. 7.30.17 (English) >>Liv. 7.31.2

Powered by PhiloLogic