Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.30.10 Liv. 7.30.19 (English) >>Liv. 7.31.4

7.30.16hiscine ira expleri non potuit? sed cupiditas explenda est. ea ad oppugnandam Capuam rapit; aut delere urbem pulcherrimam aut ipsi possidere uolunt.

7.30.17sed uos potius, Romani, beneficio uestro occupate eam quam illos habere per maleficium sinatis. non loquor apud recusantem iusta bella populum; sed tamen, si ostenderitis auxilia uestra, ne bello quidem arbitror uobis opus fore.

7.30.18usque ad nos contemptus Samnitium peruenit, supra non ascendit; itaque umbra uestri auxilii, Romani, tegi possumus, quidquid deinde habuerimus, quidquid ipsi fuerimus, uestrum id omne existimaturi.

7.30.19uobis arabitur ager Campanus, uobis Capua urbs frequentabitur; conditorum, parentium, deorum immortalium numero nobis eritis; nulla colonia uestra erit, quae nos obsequio erga uos fideque superet.

7.30.20adnuite, patres conscripti, nutum numenque uestrum inuictum Campanis et iubete sperare incolumem Capuam futuram.

7.30.21qua frequentia omnium generum multitudinis prosequente creditis nos illinc profectos? quam omnia uotorum lacrimarumque plena reliquisse? in qua nunc exspectatione senatum populumque Campanum, coniuges liberosque nostros esse?

7.30.22stare omnem multitudinem ad portas uiam hinc ferentem prospectantes certum habeo. quid illis nos, patres conscripti, sollicitis ac pendentibus animi renuntiare iubetis?

7.30.23alterum responsum salutem uictoriam lucem ac libertatem; alterumominari horreo quae ferat. proinde ut aut de uestris futuris sociis atque amicis aut nusquam ullis futuris nobis consulite.'

ch. 31 7.31.1 summotis deinde legatis, cum consultus senatus esset, etsi magnae parti urbs maxima opulentissimaque Italiae, uberrimus ager marique propinquus ad uarietates annonae horreum populi Romani fore uidebatur, tamen tanta utilitate fides antiquior fuit responditque ita ex auctoritate senatus consul.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.30.10 Liv. 7.30.19 (English) >>Liv. 7.31.4

Powered by PhiloLogic