Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.28.10 Liv. 7.30.2 (English) >>Liv. 7.30.10

7.29.6namque Samnites, omissis Sidicinis ipsam arcem finitimorum [Campanos] adorti, unde aeque facilis uictoria, praedae atque gloriae plus esset, Tifata, imminentes Capuae colles, cum praesidio firmo occupassent, descendunt inde quadrato agmine in planitiem quae Capuam Tifataque interiacet.

7.29.7ibi rursus acie dimicatum; aduersoque proelio Campani intra moenia compulsi, cum robore iuuentutis suae acciso nulla propinqua spes esset, coacti sunt ab Romanis petere auxilium.

ch. 30 7.30.1 legati introducti in senatum maxime in hanc sententiam locuti sunt. 'populus nos Campanus legatos ad uos, patres conscripti, misit amicitiam in perpetuum, auxilium in praesens a uobis petitum.

7.30.2quam si secundis rebus nostris petissemus, sicut coepta celerius, ita infirmiore uinculo contracta esset; tunc enim, ut qui ex aequo nos uenisse in amicitiam meminissemus, amici forsitan pariter ac nunc, subiecti atque obnoxii uobis minus essemus;

7.30.3nunc, misericordia uestra conciliati auxilioque in dubiis rebus defensi, beneficium quoque acceptum colamus oportet, ne ingrati atque omni ope diuina humanaque indigni uideamur.

7.30.4neque hercule, quod Samnites priores amici sociique uobis facti sunt, ad id ualere arbitror ne nos in amicitiam accipiamur sed ut ii uetustate et gradu honoris nos praestent; neque enim foedere Samnitium, ne qua noua iungeretis foedera, cautum est.

7.30.5fuit quidem apud uos semper satis iusta causa amicitiae, uelle eum uobis amicum esse qui uos appeteret:

7.30.6Campani, etsi fortuna praesens magnifice loqui prohibet, non urbis amplitudine, non agri ubertate ulli populo praeterquam uobis cedentes, haud parua, ut arbitror, accessio bonis rebus uestris in amicitiam uenimus uestram.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.28.10 Liv. 7.30.2 (English) >>Liv. 7.30.10

Powered by PhiloLogic